« bullarium-franciscanum-160 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Significat, se ad preces Lantgraviorum Thuringiæ Xenodochium S. Francisci Marpurgense Fratribus, Militibusque Ordinis Theutonici concessisse; illisque in posterum obediendum esse. (Ex Regesto Vatic. Pontif. epist. 146. an. 8.)

  •  
    Anno 1234. die 1. Julii.

  •  
    1234


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis Magistro, & Fratribus Hospitalis Sancti Francisci de Marburch a , & aliis ibidem ad obsequium Domini deputatis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Sedes Apostolica &c.b Cum igitur iidem Magister, & Fratresc succensi zelo Divino, quo pro Christo animas suas ponere decreverunt, mereantur abundantiori benedictione Sedis Apostolicæ confoveri; & Nobilium eorumdemd affectui plenioris favoris exhibitio debeatur; Nos pro firmo tenentes, quod ex eodem Hospitali multa possit Terræ Sanctæ, cujus dicti Magister, & Fratres se totaliter devoverunt obsequio, utilitas provenire; & in eo plenius hospitalitas, ad quam ex institutione Apostolicæ Sedis tenentur, observari; Hospitale ipsum cum jure patronatus prædictæ Ecclesiæ de Marburch, & aliis juribus, & pertinentiis Hospitalis ejusdem, ipsis, & Domui eorum de potestatis plenitudine, ac gratia speciali duximus conferendum; illud pro reverentia beatæ memoriæ Helisabeth Lantgraviæ Turingiæ, cujus corpus requiescit ibidem; ut, sicut est celebre veneratione Fidelium, sic prærogativa gaudeat libertatis; Venerabili Fratri Nostro.... Maguntin. Archiepiscopo loci Diœcesano Episcopali jure in Parrochia memoratæ Ecclesiæ de Marburch in omnibus semper salvo; & a dictis Magistro, & Fratribus pro eodem Hospitali annuo duarum marcarum argentie sibi, & suis successoribus annis singulis persolvendo, in ceteris esse liberum statuentes. Quocirca mandamus, quatenus dictis Magistro, & Fratribus domus ipsiusf obediatis de cetero, & humiliter intendatis, ita quod eorum possitis favorem, & gratiam obtinere.

    Datum Reate Kalendis Julii Pontificatus Nostri Anno Octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXIII., p.130

  •  
    (a) Hospitalis S. Francisci de Marburch: a S. Elisabetha constructum, teste Pontifice in sua ad Christifideles Teutoniæ epistola: Quoniam ut ait Apostolus &c. anno 1232. die 12. Octobris directa.
  •  
    (b) Sedes Apostolica &c.: Ut in præcedenti ad Milites Teutonicos epistola.
  •  
    (c) Iidem Magister, Et Fratres: Hospitalis S. Mariæ Teutonicorum.
  •  
    (d) Nobilium eorundem: Nempe Henrici, & Conradi Lantgraviorum Turingiæ, ut in præcedenti epistola; ubi ceteræ ad hanc notæ consuli possunt: addique, hinc erroris argui Tentzelium in Bibliotheca curiosa p. 1073. apud auctorem Thuringiæ sacræ p. 110. asserentem Conradum anno 1232. Ordini Teutonico nomen dedisse, cum hoc anno 1234. adhuc cum Henrico fratre in Turingia regnaret.
  •  
    (e) Duarum marcarum argenti: Quod est argenti unam libram.
  •  
    (f) Fratribus domus ipsius: Hospitalis videlicet S. Mariæ Teutonicorum supradictorum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151620 (bullarium-franciscanum-160), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151620 (mise à jour : 15/12/2020).