« bullarium-franciscanum-48 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Facultatem tribuit in locis Fratrum habendi Oratoria, & in iis cum viatico Altari Missas, & divina Officia celebrandi, (Ex Bulla orig. Archivi Aracœlitani num. 92. & apud Waddingum in Reg. Pontificio, atque ex Authore Collis Paradisi lib. 2. p. 4. num. 111.)

  •  
    Anno 1228. die 26. Maji.

  •  
    1228


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis Fratribus Minoribus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Nos attendentes vestrarum Orationum suffragia plurimùm opportuna, quoniam eo efficacior esse debet vestra intercessio apud Deum, quo perfectè viventes ejus digni estis gratia potiori: Considerantes quoque, vobis negandum non esse, undè nemini derogatur; dum vestra exposcit religio, ut quæ sunt etiam de gratia speciali, vobis concedere debeamus: Devotioni vestræ auctoritate præsentium vestris inclinati precibus indulgemus, ut in locis vestris liceat vobis habere Oratoria, in quibus cum Viatico Altari possitis Missarum solemnia, & alia divina Officia celebrare; omni parochiali jure Parochialibus Ecclesiis reservato. Et nè de hoc jure possit quæstio suboriri, illud circa oblationes, decimas, & primitias intelligimus, quæ a Laicis solent Clericis exhiberi, quibus defraudari nolumus Parochiales Ecclesias occasione indulgentiæ supradictæ. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Assisii vii. Kal. Junii,a Pontificatus Nostri Anno Secundo.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIII., p.42

  •  
    (a) vii. Kal. Junii.: Sed apud Waddingum cit. est Nonis Junii; & apud Auctorem Collis Paradisi iv. Idus Junii juxta varium expeditionis litterarum, ut puro, tempus.
  •  
    (b) Idem diploma dederat Honorius iii. anno 1224. die 3. Decembr. incipiens Quia populares tumultus, quo initio caret hoc Gregorianum, sicut & aliud Innocentii IV. dat. anno 1243. die 7. Octobris, ut infra videbitur; in quibus tamen exponitur jus Parochiale, quod in primo Honorii desideratur: idemque diploma Gregorius contulit anno superiori die 4. Maji juxta illud Honorii iii.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151508 (bullarium-franciscanum-48), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151508 (mise à jour : 15/12/2020).