« bullarium-franciscanum-10 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Concedit Pontifex, ut tempore generalis Interdicti Fratres Minores in Ecclesiis suis Divina Officia celebrare valeant, servatis servandis. (Ex Regesto Pontif. Epist. 331., ArchivoSS. Apostolorum de Urbe lit. A, & Waddingo in Annal. Min. ad hunc annum num. 35., atque ex Auctore Collis Paradisi lib. 2. pag. 2.)

  •  
    Anno 1222. die 29. Martii.

  •  
    1222


  •  

    HONORIUS &c.

    Dilectis Filiis Fratri Francisco, & aliis Fratribus Minorum Ordinis salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Devotionis vestræ precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut in Ecclesiis, si quas vobis habere contigerita, cum generale terræ fuerit interdictum, liceat vobis clausis januis, excommunicatis, & interdictis exclusis, submissa voce Divina Officia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Indulgentiæ infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurumb.

    Datum Anagniæ iv. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Sextoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°X., pp.9-10

  •  
    (a) In Ecclesiis, si quas vobis habere contigerit: Nondum enim Ecclesias habebant Fratres nostri, sed tantum Oratoria, ut apparet ex Bulla. Quia populares &c. anno 1224. edita, hinc in privilegio a Gregorio IX. Anno 1233. renovato, conditio, si quas vobis habere contigerit, non habetur; uti nec in illo Innocentii IV. pluries iterato.
  •  
    (b) Etsi S.P. Franciscus a privilegiis abhorreret, solitus dicere, Sit nobis singulare privilegium nullum habere privilegium, per quod elevemur in superbiam, vel quo confisi velimus ulli præjudicium, aut lites intentare; tamen istud impetravit vel ipse, vel ejus Vicarius. Nam & multo ante nonnullis Religiosis hoc ipsum indultum fuerat ex cap. 58. Concilii Lateranensis iv.
  •  
    (c) Constitutionem hanc innovavit Pontifex hoc anno nonis Aprilis epist. 355. ex cit. Waddingo; Gregorius vero IX. an. 1228. & 1233., & Innocentius IV. an. 1244. 1245. & 1246. addito proœmio: Eis, qui sanandis; nec non anno 1250. Precibus vestris &c., ut infra suis locis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151470 (bullarium-franciscanum-10), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151470 (mise à jour : 15/12/2020).