« bullarium-franciscanum-1 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Mandat, ut fundos pro construendis Domiciliis, & Oratoriis Virginibus, aliisque Mulieribus a seculo fugientibus exhibitos nomine Ecclesiæ Romanæ recipiat; & nemo in eis sibi jus usurpet, donec illæ sine possessionibus &c. convixerint. (Ex Regesto Vatic. epist. 3. an. 3.)

  •  
    Anno 1218. die 27. Augusti.

  •  
    1218


  •  

    HONORIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei.

    Venerabili Fratri a ‥ Hostiensi Episcopo Apostolicæ Sedis Legato b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Litteræ tuæ Nobis exhibitæ continebant, quod quamplures Virgines, & aliæ Mulieres, quibus secundum instabilitatem prosperitatis mundanæ prosperum statum in seculo sua videtur nobilitas polliceri, eo, qui, ubi vult, spirat, potante vino compunctionis easdem, & manifestis revelationibus dante illis significationem, ut fugiant a facie arcus, desiderant fugere pompas, & divitias hujus mundi, & fabricari sibi aliqua domicilia, in quibus vivant nihil possidentes sub Cælo, exceptis Domiciliis ipsis, & construendis Oratoriis in eisdem. Cum ad hoc tibi fundi a pluribus Ecclesiæ Romanæ nomine offerantur; quidam volentes sibi reservari correctionem, institutionem, & destitutionem in illis, non verentur salubre illarum propositum impedire; quare tua Fraternitas postulavit, ut super iis paterna providere sollicitudine curaremus. Volentes igitur piis dictarum mulierum desideriis sic favorem Apostolicum impertiri, ut & ipsæ assequantur suæ petitionis effectum; & Diœcesani locorum, & alii, in quorum Parocchiis loca ipsa consistunt, justam non habeant materiam murmurandi; præsentium tibi auctoritate mandamus, quatenus hujusmodi fundos in jus, & proprietatem Ecclesiæ Romanæ nomine ipsius recipias, & Ecclesias construendas in ipsis soli Apostolicæ Sedi subesse decernasc; ita quod nullus Diœcesanus, vel alia Ecclesiastica, Secularisve persona in eis possit sibi jus aliquod vendicare; quandiu quidem fuerint sine possessionibus, decimis, mortuariis, per quæ solet locorum Diœcesanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis præjudicium generari. Si verò eas in futurum habere contigerit possessiones, vel alia supradicta, nolumus ipsos Diœcesanos, vel alios hujusmodi exemptionis prætextu jure Canonico defraudari.

    Datum Laterani vi. Kalendas Septembris Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°I., p.2

  •  
    (a) Fratri: Hugolino de Comitibus Signiæ vetustissima, clarissimaque familia Romana prognato, ad summum Pontificatum nomine Gregorii IX. ob egregias animi dotes, probitatemque summam evecto, & primo Ordinis Franciscani Protectori.
  •  
    (b) Apostol. Sedis Legato: ab Honorio iii. initio sui Pontificatus in Tuscia, Galliaque Cisalpina constitute.
  •  
    (c) Subesse decernas: Hoc rescriptum non semel citat idemmet Honorius in suis Diplomatibus Sacrosancta Romana Ecclesia &c. anno sequenti die 9. Decembris pro Monasterio S. Mariæ de Monticello Florent., pro alio Senensi eodem anno, & pro aliis duobus Montis Lucii Perusino, Gattajolæque Lucano anno 1222. illis verbis: prout mandaveramus eidem Ostiensi Episcopo.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151461 (bullarium-franciscanum-1), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151461 (mise à jour : 15/12/2020).