Général
-
Honorius III (1216-1227)
-
Jubet Pontifex, ne Tirones ante annum probationis professionem Religionis emittant, & alia, ut in Bulla, (Ex
AutographoArchivi Aracælitani num. 38. apudWaddingumin Annal. Min. ad hunc annum num. 60.SpeculumMin. fol. 21. Firmamentum Ord. fol. 73. & Monumenta O. M. 2. edit. fol. 101. apudPetrum de Alvain Indic. Bullarii Seraph. n. 1.) -
Anno 1220. die 22. Septembris.
-
1220
-
HONORIUS &c.
Dilectis filiis Prioribus a , seu Custodibus b Minorum Fratrum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum secundum consilium Sapientis nihil sit sine consilio faciendum, ne post factum pœnitudo sequatur; expedit cuilibet excelsioris viæ propositum aggressuro, ut præcedant palpebræ gressus suos, vires videlicet proprias discretionis moderamine metiendo; ne si, quod absit, altiora se quærens in commotionem dederit pedem suum; retrò respiciat in salis infatuati statuam convertendus; pro eo quod sui Sacrificium, quod Domino fuerat oblaturus, sale Sapientiæ non condivit; sicut enim sapiens desipit, si non fervet; sic fervens confunditur, si non sapit. Quare penè in omni Religionis est ordine providè institutum, ut Regulares observantias suscepturi certo tempore ipsas probent; & probentur in eis; ne sit locus de cetero pœnitudini, quam non potest levitatis occasio excusare. Auctoritate itaque vobis præsentium inhibemus, ne aliquem ad professionem vestri Ordinis; nisi per annum in probatione fuerit, admittatis. Post factam verò Professionem nullus Fratrum Ordinem vestrum relinquere audeat, nec relinquentem alicui sit licitum retinere. Inhibemus etiam, ne sub habitu vitæ vestræ liceat alicui extra obedientiam evagari, & paupertatis vestræ corrumpere puritatem; quod si qui forte præsumpserint, liceat vobis in Fratres ipsos, donec resipuerint, censuram Ecclesiasticam exercere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis, & concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.
Datum apud Viterbium x. Kalendas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quintoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°V., p.6
-
(a) Prioribus: Idest Ministris, ut in alia Honorii iii. supra laudata, & quidem
Ministrosdixit Innocentius iv. in simili diplomate anno 1240. edito, quod infra producetur. -
(b) Seu Custodibus: Idest & Custodibus, ut illis temporibus.
-
(c) Hoc idem diploma renovavit Gregorius anno 1227. die 13. Maji, & 10. Kalendas Aprilis, ut infra.