« bullarium-franciscanum-4 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Commendat Pontifex Fratres Ordinis Minorum Prælatis Franciæ scrupulum de ipso Ordine iisdem adimens. (Ex Parisien. Archivo eorumdem Fratrum, & Waddingo in Annal. Min. ad annum 1220. num. 58., atque Roderico in Bullario Apostol. Regul. tom. 1. Bul. 3. Honorii iii.; necnon Firmamentis trium Ordinum Sancti P. Francisci part. 2. tract. 2. fol. 53.)

  •  
    Anno 1220. die 29. Maji.

  •  
    1220


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Regnum Franciæ constitutis salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Pro dilectis filiis Fratribus de Ordine Fratrum Minorum direxisse vobis recolimus nostra scriptaa, ut eos haberetis Divini Amoris intuitu commendatos: sed sicut intelleximus, quidam vestrum quasi habeant de ipso Ordine conscientiam scrupulosam, cum nihil in eis suspicionis dignum invenerint, sicut ab aliis intelleximus, quibus adhibere possumus plenam fidem, ipsos in suis manere Diœcesibus non permittunt; licèt ex eo solo, quod litteras nostras eisdem concessimus, nihil sinistri de ipsis debuerint opinari. Unde Universitati vestræ volumus esse notum, quod Nos Ordinem talium de approbatisb habemus; & Fratres Ordinis ipsius viros recognoscimus catholicos, & devotos. Quare monendos vos duximus, & hortandos per apostolica scripta præcipiendo mandantes; quatenùs ipsos tamquam vere fideles, & religiosos in vestris Diœcesibus admittatis, habentes eosdem pro divina, & nostra reverentia propensius commendatos.

    Datum Viterbii iv. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Quartoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°IV., pp.3-6

  •  
    (a) Scripta: Nempe Epistolam anno 1219. datam, & supra num. ii. relatam.
  •  
    (b) De approbatis: Ut in superiori Epistola ii. dictum est not. (b) pag. 2.
  •  
    (c) Aliud eiusdem tenoris Diploma Pontifex dedit ad Archiepiscopum Senonensem, & Episcopum Parisiensem, quod Autographum custoditur in Parisiensi Fratrum Minorum Archivo, teste cit. Waddingo num. 59. Ad Archiepiscopum Senonensem, ejusque Suffraganeos datum hoc eodem anno, & die extat cusum in Firmamentis trium Ordinum part. 2. tract. 1. fol. 10.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151464 (bullarium-franciscanum-4), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151464 (mise à jour : 15/12/2020).