« bullarium-franciscanum-3902 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Committit archiepiscopo Auxitan., ut concedat Clarissis Lectoren. facultatem recipiendi unum monasterium in ipsa civitate Auxitana.1

  •  
    1326, maii 15, Avinione.

  •  
    1326


  •  

    Venerabili fratri archiepiscopo Auxitan. seu eius vicariis.

    Significarunt nobis dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus monasterii sororum sanctae Clarae extra muros civitatis Lectoren. ordinis eiusdem sanctae, quod dictum monasterium propter magnam multitudinem sororum degentium in eodem est plurimum oneratum et quod in civitate Auxitan.,a quae est locus magnus, solemnis et fertilis, monasterium aliquod dicti ordinis non existit, quodque quam plures de melioribus civibus ac etiam populares civitatis ipsius cupiunt, quod in eadem civitate aut eius suburbiis pro sororibus dicti ordinis monasterium construatur; quare praefatae abbatissa et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut recipiendi eis in dicta civitate seu eius suburbiis locum competentem ac construendi inibi monasterium cum oratorio, coemeterio et aliis officinis ac domibus opportunis licentiam concedere dignaremur. Quia igitur de facto huiusmodi et eius circumstantiis notitiam non habemus, discretioni vestrae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, praesentium auctoritate committimus et mandamus, quatenus vos diligentius informantes, si sint in civitate praedicta personae aliquae, quae dictum locum pro dictis sororibus ibidem aedificare et dotare proponant, et quaecumque super his inveneritis, nobis per vestras litteras harum seriem continentes fideliter intimare curetis, ut vestra super his relatione plenius informati dictis abbatissae et conventui possimus iuste concedere vel negare licentiam supradictam. Datum Avinione, idibus maii, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°608., pp.300-301

  •  
    Reg. Vat. t. 81, ep. 1450, apud Wadd. l. c. n. 53.

    1

  •  
    (a) Auch in Guasconia (cust. Auxitan. prov. Aquitaniae).

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155815 (bullarium-franciscanum-3902), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155815 (mise à jour : 26/01/2021).