« bullarium-franciscanum-3119 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Ex pecunia, quam in satisfactionem pro male partis Otho Burgundiæ Comes S. A. obtulit, medietatem Conventui Ord. Minorum Parisien. elargiatur, reliquam quibusdam Cameræ Apostolicæ Mercatoribus tradi curet. ex Reges. Vatic. Pont. epist. 762. anni 2.

  •  
    Anno 1296. die 16. Novembr.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilecto filio ‥ Guardiano Fratrum Minorum Parisien.a Sal. & Ap. Bened.

    Dudum petitio Nobilis Viri Octonis Comitis Burgundiæb Nobis exhibita continebat, quòd ipse olim a via rectitudinis plerumque declinans, in devium salutis propriæ non vitato dispendio a nonnullis Clericis, & Personis Ecclesiasticis, ac Judæis etiam pecuniam, & alia bona mobilia, & semoventia variis modis, & casibus illicite habuit, & etiam extorsit, guerrarum quoque ingruentium sibi temporibus, quampluribus personis, & locis Ecclesiasticis, & sæcularibus diversa gravamina, & damna rerum, & injurias per deprædationes, & alios actus nocuos multipliciter contra Deum, & justitiam intulit, super quibus ad cor pœnitudinis ex Divini Spiritus visitatione reductus, ac suum in eis recognoscens crebra, & gravi rememoratione reatum, suæque saluti consulere desiderans, & honori, proponit satisfactionem impendere de prædictis. Verùm, quia ingnorat, quibus, quantum, & qualiter sit hujusmodi satisfactio impendenda pro hujusmodi male habitis, & extortis gravaminibus, damnis, & injuriis, decem millia librasc Turonen. parvorum juxta nostrum beneplacitum eroganda, Nobis satisfactionis nomine obtulit, supplicans, ut se pecuniam hujusmodi pro nostro beneplacito persolventem a prædictis absolvere misericorditer dignaremur. Nos igitur suam devotam conversionem, & pœnitudinem in Domino commendantes, ac volentes suæ salutis promovere profectum, quam promovere cunctis Christifidelibus affectamus, dilecti filii nostri Jacobid tituli Sancti Clementis Presbyteri Cardinalis pro dicto Comite Nobis in hac parte humiliter supplicantis precibus inclinati, supradictum Comitem prælibatam pecuniæ summam, ut præmittitur, persolventem, a prædictis male habitis, & extortis, ac gravaminibus, damnis, & injuriis irrogatis, dummodo de illis, quibus satisfactio competeret, de eisdem haberi nequeat certitudo, auctoritate Apostolica absolvimus, & de potestatis plenitudine liberamus, ita quòd ad restitutionem, seu satisfactionem aliam faciendam de iis minime teneatur. Volumus autem, quòd medietas memoratæ pecuniæ dilectis filiis Conventui Fratrum Ordinis Minorum Parisien. quam eis, obtentue prædicti Cardinalis, concedimus, pro ipsius Conventus necessitatibus eroganda solvatur, reliqua verò medietas assignetur dilectis filiis Symoni, & Locto Anselmi, & aliis eorum sociis Civibus, & Mercatoribus Pistorien.f de societate Clarentum in partibus Gallicanis Cameræ nostræ Mercatoribus, vel eorum alteri assignanda Nobis per eos, & ad nostrum beneplacitum disponenda. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus in præfatis debitam solicitudinem gerens, & operam honestam impendens, ut ea, sicut prædicitur, compleantur, Nobis per tuas litteras fideliter intimare procures quicquid per dictum Comitem factum fuerit de præmissis. Datum Romæ apud Sanctum Petrum XVI. Kalendas Decembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCIX., p.420

  •  
    (a) Loci FF. MM. Parisien.: de cujus exordio, ac incremento copiose Vaddingus ad an. 1219. n. 43. & 1234. n. 17. nosque in superior. tomis I. & II.
  •  
    (b) Burgundiæ: de qua diximus in epist. 94. hujus Pont. no. (b) pag. 415.
  •  
    (c) Libras Turonen. parvorum: de quorum valore passim in superioribus tomis.
  •  
    (d) Jacobi: Thomasii Cajetani, de quo in epist. 79. hujus Pont. no. (f) pag. 402.
  •  
    (e) Obtentu: hoc est intuitu.
  •  
    (f) Pistorien.: Italis Pistoja, de qua in to. 3. pag. 423. (a) & alibi.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155032 (bullarium-franciscanum-3119), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155032 (mise à jour : 26/01/2021).