« bullarium-franciscanum-3118 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Facultatem tribuit erigendi Ordunen. Monasterium pro Clarissis. ex Vat. Reg. epist. 563. apud Vaddingum in Pontif. Reges. n. 23.

  •  
    Anno 1296. die 10. Novembr.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilectis filiis ... Ministro Provinciali Provinciæ Castellæ, Guardiano, & Lectori Victoriæa Calaguritan. Diœcesisb Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte dilectarum in Christo filiarum Sororum viventium sub habitu Monialium, & secundùm instituta Ordinis Sanctæ Claræ in Ecclesia Sanctæ Mariæ veteris de Urdumiac ejusdem Diœcesis fuit expositum coram Nobis, quòd Ecclesia ipsa per earum industriam adeo excrevit in bonorum facultatibus, & abundat, quòd ex ipsorum bonorum redditibus, & proventibus vigintiquinque Moniales possunt commode sustentari. Unde cum dicta Ecclesia, quæ a sexaginta annis, & ultra Eremus noscitur extitisse, sit locus aptus, ut fiat in eo Monasterium dicti Ordinis, ipsæque Sorores ejusdem Ordinis Regulam profiteri desiderent, & sub ea virtutum Domino famulari, concedi eis hujusmodi Ecclesiam, & Regulam per providentiam Sedis Apostolicæ humiliter supplicarunt. Nos igitur ipsarum Sororum tam salubre desiderium in Domino commendantes earum devotis supplicationibus inclinati, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus de hujusmodi Sororum, & Loci, ac facultatum conditionibus, & circumstantiis universis exquisita diligentiùs veritate, si veris existentibus supradictis, & consideratis omnibus, quæ in hac parte fuerint consideranda, videritis expedire, quòd in loco prædicto Monasterium præfati Ordinis ordinetur, & quòd tam jam dictæ Sorores, quàm Locus, vel Ecclesia, in quo degunt, incorporentur Ordini memorato, & hoc fieri possit sine juris præjudicio alieni, præterquam Venerabilis Fratris nostrid ‥ Episcopi Calaguritani, cui ratione sui juris vocem contradictionis interdicimus in hac parte, & nihilominus super hoc omnia alia rite concurrant, quæ ordo exigit memoratus, prælibatam Ecclesiam auctoritate nostra cum omnibus juribus, & pertinentiis suis prædictis Sororibus, & Successoribus earum in jus, & proprietatem in perpetuum concedatis, ac eamdem Ecclesiam cum officinis ejus erigatis in Monasterium Ordinis supradicti, & ad ejusdem Ordinis Regulam a fel. record. Urbano Papa IV. prædecessore nostro traditame, & ad professionem ejusdem Regulæ Sorores admittatis easdem, clausuram in eodem Monasterio secundùm eamdem Regulam dictis Sororibus ordinantes, & facientes ab eis ipsius Regulæ professionem emitti. Ceterum de Castellæ, seu vicinis Provinciis quatuor, vel sex Sorores eligere studeatis præfatam hactenus professas Regulam, & informatas in ea, ipsasque ad dictum locum earumdem Sororum transferre curetis, ut illæ, quæ in præsentiarum in loco ipso degere dignoscuntur, possint per eas in dicta Regula informari, ac virtutum exemplar suscipere ab eisdem; proviso, quòd earum translatio fiat, prout decet personarum, & Ordinis honestatem, contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Datum Romæ apud Sanctum Petrum IV. Idus Novembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCVIII., p.419

  •  
    (a) Victoriæ: Alavæ Provinciæ urbis primariæ, de cujus FF. Minorum Cœnobio scribit Vaddingus ad hunc ann. n. 17.
  •  
    (b) Calagurit. Diœcesis: Hispanis Calahorra in finibus Regni Navarræ sub Archiepiscopo tunc Tarraconen. nunc Burgensi.
  •  
    (c) Urdumia: al. Ordunia in Biscaja Provincia versus montes, non longe a Mari Cantabrico.
  •  
    (d) Fratris nostri:
  •  
    (e) Traditam: anno 1264. die 7. Maii incip. Beata Clara &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155031 (bullarium-franciscanum-3118), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155031 (mise à jour : 26/01/2021).