« bullarium-franciscanum-1606 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Prædicatoribus verbi Crucis pro subsidio Terræ Sanctæ, & executoribus ejusdem Crucis Indulgentia tribuitur. (Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 15. Urbani IV.)

  •  
    Anno 1262. die 5. Junii.

  •  
    1262


  •  

    URBANUS &c.

    Dilectis filiis Universis prædicatoribus verbi Crucis pro Terræ Sanctæ subsidio, ac Executoribus ejusdem Crucisa Sal., & Apost. Bened.

    Volentes labores vestros, quos pro Terræ Sanctæ subsidio prompta voluntate subitis, spiritualibus præmiis compensare; vobis universis, & singulis propter hoc laborantibus, illam vestrorum, de quibus fueritis corde contriti, & ore confessi, concedimus veniam peccatorum; illoque volumus privilegio, eaque immunitate gaudere, quæ dictæ Terræ succurrentibus in Generali Conciliob sunt concessa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.

    Datum Viterbii Nonis Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXVI., pp.-448

  •  
    (a) Executoribus eiusdem Crucis: Ut ex Bulla Clamat instanter &c. edita hoc anno die 15. Maji, & paulo superius evulgata.
  •  
    (b) In Generali Concilio: Lateranensi IV. anno 1215. sub Innocentio III. celebrato; non Lugdunensi I. c. 17., ut quidam perperam exponunt; etsi ibi quoque Indulgentia fuerit concessa; verum nomine Generalis Concilii venit solum Lateranense IV., ut jam docuimus tom. 1. hujus Bullarii pag. 256. ex Prospero Fagnano.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153519 (bullarium-franciscanum-1606), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153519 (mise à jour : 26/01/2021).