Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Monasterium S. Claræ Avenionen. amplo privilegio donat, & munit. (Ex Reges. Vatic. epist. 2896. lib. 1. Joannis XXII. apud Waddingum in Annal. Min. ad ann. 1317. num. 22. Regesti Pontificii.)
-
Anno 1256. die 28. Octobris.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Claræ Avenionen.a , ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus &c.b Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Monasterium Sanctæ Claræ Avenionen., in quo estis Divino obsequio mancipatæ, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut Ordo Monasticus, qui secundum Deum, & Beati Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisinaten., & Formulam vitæ vestræ a felicis recordationis Gregorio Papa prædecessore nostro Ordini vestro traditam, cum adhuc esset in minori officio constitutus, in eodem loco institutus esse dignoscitur; perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona &c.c In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, cum Terris, Pratis, Vineis, nemoribus, vivariisd, & pascuis, in Bosco, & Plano, in Aquis, & Molendinis, in viis, & semitis, & omnibus aliis libertatibus, & immunitatibus suis. Liceat quoque vobis personas liberas &c.e exerceref. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare &c.g
Datum Anagniæ per manum Magistri Rolandi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii v. Kalendas Novembris, Indictione xv. h Incarnationis Dominicæ millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, Pontificatus vero Domini Alexandri Papæ Quarti Anno Secundoi.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopusj.
Ego Odo Tusculanus Episcopus.
Ego Fr. Joannes tituli Sancti Laurentii in Lucina Presbyter Card. subscripsi.
Ego Fr. Hugo tituli Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis subscripsi.
Ego Octavianus Sanctæ Mariæ in Via Lata Diaconus Cardinalis subscripsi.
Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis subscripsi.
Ego Octobonus S. Adriani Diaconus Cardinalis subscripsi.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLVIII., p.168
-
(a) Monasterii S. Claræ Avenionen.: De quo egimus supra ad diploma Paupertati vestræ &c. hoc anno die 4. Septembr. edito.
-
(b) Eligentibus &c.: Videatur simile Privilegium pro Monasterio S. Catharinæ Genuen. anno 1255. die 30. Aprilis vulgatum.
-
(c) Quæcunque bona &c.: Ut in dicto Privilegio Genuen. Monasterii.
-
(d) Vivariis: In aliis quibusdam similibus Privilegiis legitur usuagiis, an hic etiam ita reponendum sit, haud facile dictu.
-
(e) Personas liberas &c. Ut in prædicto Privilegio Monasterii Genuen.
-
(f) Exercere: In aliis Privilegiis hujusmodi hoc loco solet addi exemptio Episcopalis, & census Romanæ Ecclesiæ persolvendus; hic autem & illa, & iste omittitur.
-
(g) Perturbare &c.: reliqua ut in cit. Privilegio Genuen. usque Amen.
-
(h) Indictione xv.: A Kal. Septembris decurrente more veteri, alias legendum esset xiv., quæ vulgo toto hoc anno 1256. numerabatur.
-
(i) Alias pro hoc loco epistolas damus anno sequenti sub dieb. 7. Februar. & 16. Junii.
-
(j) Episcopus: Deest subscripsi, ut & in sequ.