« bullarium-franciscanum-1217 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut condemnationem Libelli De periculis novissimorum temporum a se factam publicent, & publicari faciant. (Ex vetusto Mss. Cod. apud Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum num. 33., & Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 127. Alex. IV. ex Autographo Conventus Parisien. illius Ordinis, Firmamentis trium Ordin. par. 2. tract. 2. fol. 62.)

  •  
    Anno 1256. die 21. Octobris.

  •  
    1256


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabilibus Fratribus Turonen.a & Rotomagen. Archiepiscopisb , ac Episcopo Parisien.c Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quidam Scripturæ Sacræ intelligentiam se habere fatentes, sed divertentes &c.d Ideoque Fraternitati vestræ per Apostolica scripta, in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus hujusmodi nostram reprobationem, condemnationem, præceptum, & prohibitionem, ac præmissa omnia Parisius solemniter publicetis, & faciatis per alios in omnibus locis, in quibus expedire videritis, publicari: contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.

    Datum Anagniæ xii. Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundoe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLVII., p.167

  •  
    (a) Turonensi: Petro Lamballe; de quo Sanmarthani in Gallia Christiana.
  •  
    (b) Rothomagen. Archiepisc.: Fr. Odoni Rigaldi Ord. Min. anno 1248. adlecto, de quo Waddingus, aliique plures.
  •  
    (c) Episcopo Parisiensi: Reginaldo de Corbei, de quo supra dictum est.
  •  
    (d) Divertentes &c.: Ut in superiori Bulla, quæ incipit: Romanus Pontifex &c. post medium usque ad illa verba: perterriti a similibus frænabuntur, & clausulam. Deinde subjungit: Ideoque &c.
  •  
    (e) Hæc Epistola legitur etiam in Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 151. Alex. IV. data die 30. Martii anno 1257. Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis, & apud Rodericum Bul. 20. sine nota temporis; quæ & ibi dabitur etiam ex nostris Monumen. O. M.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153130 (bullarium-franciscanum-1217), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153130 (mise à jour : 26/01/2021).