« bullarium-franciscanum-1211 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Condemnatio Libelli: De periculis novissimorum temporum. (Ex Codice antiquo apud Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum num. 31. Boulæo to. 3. Hist. Universit. Parisien., & Bullario Ord. Præd. tom. 1. Bul. 122. Alex. IV.; atque Bullario Romano tom. 1. Bul. 8. nunc 35. to. 3.; Firmamentisque trium Ordinum par. 2. tract. 2. fol. 61.)

  •  
    Anno 1256. die 5. Octobris.

  •  
    1256


  •  

    ALEXANDER &c.

    Ad Perpetuam Rei Memoriam.

    Romanus Pontifex de Summi Apostolatus specula Urbi, & Orbi debita servitute prospiciens curis occupatur innumeris, & cogitationibus rapitur infinitis; quia eminentior ceteris Sedes ejus sollicitudines sibi vehementiores accumulat; & ipsius auctoritas potior meditationes ei multiplicat ampliores; Quo enim altius præsidet, eo longius latiusque circumspicit, & quanto plus potest officio, tanto majoris vigilantiæ sibi sarcina incumbente plus pensat; quoniam maximæ dignitati potissima sollicitudo cohæret, & altiorem honorem onus gravius comitatur, curaque profusior ardentioribus stimulis mentem urget. Unde cum aliis plebium Fidelium Pastoribus, quibus Grex Dominicus particulariter est commissus, immineat de suarum Ecclesiarum eminentia vigilanter ad suas Oves attendere, incumbit utique Romano Præsuli, cui est grex ipse generaliter creditus, de sublimi Ecclesiarum vertice Sede scilicet Apostolica propensius ad illum, & instanter intueri; quia cum hi suis limitatis populis præsint, singuli quidem singulis, hic sine distinctione prælatus est Pontifex universis Dominicæ quidem Vineæ custos generalis, & cultor; & totius Ovilis Catholici, Pastorumque omnium Summus Pastor: Incumbente namque sibi generali sollicitudine super omnes, cum ex hoc suæ mentis intuitum per cuncta diffundere teneatur; stupet nimirum ipsius animus, & sub tam gravis, & difficilis curæ pondere contremiscit, quod posse sufferre, ut convenit, jus naturæ occiduæ vix confidit. Ad eum namque negotia undique confluunt, perveniunt lites, dubia deferuntur, & destinantur implicita, & perplexa; nec unquam horum influens torrens cessat; nec hujus alti pelagi validæ, & infestæ procellæ quiescunt; sed his, quæ nunc imminent expeditis, mox alia subsequuntur; nec tot implexarum quæstionum nodi decisione Apostolica solvi possunt, quin & aliæ irretitæ, & nodosæ superveniant, deliberatione matura, & consulta definitione solvendæ. Immo ex quo de instantibus, difficilibus, & obscuris dubietatis caliginem verbo suæ declarationis amoverit; statim nova, & recentia turbulenta ingruunt Apostolico dilucidanda Oraculo, & ambiguis, & incertis mentibus claræ dissertionis lumine serenanda. Propterea inest Romano Antistiti sollicitudo sine otio, labor sine quiete, occupatio sine vacatione, exercitium sine tranquillo, ingens, & sedula meditatio, & vigilia sine somno. Nec ad modicum etiam cura quotidiana intermissionem habet: instantia, quæ nec omittitur aliquo tempore, nec aliquod ipsa tempus omittit, urget continue; quia cogitandi materia semper adest, nec successu temporis desinit; sed cum illius diuturnitate perdurat, quia nec decursu temporum deficiunt negotia, sed assidue illis succedentibus renascuntur. Nam, & hostis antiquus, argutus quidem insidiator, callidusque deceptor animarum, vehementis, & ardentis sollicitudinis causam præbet; humanæ quippe pacis æmulus, fraternæ invidus charitatis, Divinorum abactor, dissipator unionum, & tranquilli status Fidelium anxius persecutor, interserit odia, rancores ingerit, livores accendit, movet lites, jurgia suscitat, contentiones irritat, parat seditiones, & dissensiones procurat; & illorum etiam, qui perfectiores, & firmiores esse creduntur, interdum corda subvertit; & ibi magis impietatis suæ machinas erigere, ac nequitiæ faces accendere nititur; ubi fore plus æstimat malignitatis suæ conamina obfutura. Facit iniquus laqueos, pedicas objicit, ponit tendiculas, ut prudentiores etiam intercipiat, & captivet. Hinc turbationes oriuntur, surgunt inimicitiæ, dissidia prodeunt, & scandala generantur; unde sic jam sæculum declinavit ad malum, quod excrescentibus, & invalescentibus hinc eo noxiis, quasi vix locus in ipso salutaris invenitur; & exclusa fere inde concordia, quasi stabilem ibi habeat discordia mansionem. Quare oportet cura incessabili vigilare, ut detorta, & corrupta per malitiam bonitatis virtute rectificentur, & reformentur; divisa per odium charitate ligentur, & commota sistant, & pausent; habeant turbata tranquillum, & status Fidelium semper in melius roboretur. Sane quidam Scripturæ Sacræa intelligentiam se habere fatentes, sed divertentes a tramite recti sensus cogitaverunt nuper malitiam, & contra innocentes, & rectos iniquitatem maximam sunt loquuti, exarserunt in cordibus suis, & lingua eorum maliloqua dolum, & nequitiam concinnavit: surgentes adversus Fratresb detraxerunt, & contra dilectos Matris Ecclesiæ filios scandalum posuere. Prodiere, inquam, & in prava commenta ex nimio calore animi proruperunt Libellum quemdam valde perniciosum, & detestabilem temere componentesc. Libellum quidem non rationabilem, sed reprobabilem, non veritatis, sed mendacii, non eruditionis, sed derogationis, non monentem, sed mordentem, non instruentem veraciter, sed fallentem; quem Nos ad Sedem delatum Apostolicam Venerabili Fratri Episcopo Tusculanod, & dilectis filiis nostris I.e tit. S. Laurentii in Lucina, & H.f tit. S. Sabinæ Presbyteris, & I.g S. Nicolai in carcere Tulliano Diacono Cardinalibus examinandum commisimus, ut plene ipsum inspicerent, & universa contenta in eo perfecte attenderent, & discuterent diligenter. Quo studiose perlecto, & mature, ac districte examinato; Nobisque de hoc plenaria facta relatione ab eis, quod in ipso quædam perversa, & reproba contra potestatem, & auctoritatem Romani Pontificis, & Episcoporum suorum; & nonnulla contra illos, qui propter Deum sub arctissima paupertate mendicant Mundum cum suis opibus voluntaria inopia superantes; alia vero contra eos, qui salutem Animarum zelantes ardenter, & sacris studiis procurantes multos in Ecclesia Dei operantur spirituales profectus, & magnum faciunt ibi fructum; quædam autem contra salutarem pauperum, seu Mendicantium Religiosorum statum; sicut sunt dilecti Filii Fratres Prædicatores, & Minores, qui vigore spiritus, sæculo cum suis divitiis derelicto, ad solam cælestem patriam tota intentione suspirant; necnon, & alia plura inconvenientia digna utique confutatione, ac confusione perpetua manifeste comperimus contineri. Quodque etiam idem Libellus magni scandali seminarium, & multæ turbationis materia existebat, & inducebat etiam dispendium Animarum, cum retraheret a devotione solita, & consueta eleemosynarum largitione, ac a conversione, & Religionis ingressu Fideles. Nos Libellum eumdem, qui sic incipit: Ecce videntes clamabunt foris; quique secundum ipsius titulum: Tractatus brevis de periculis novissimorum temporum nuncupatur; tamquam iniquum, scelestum, & execrabilem, & institutiones, ac documenta in eo tradita utpote prava, falsa, & nefaria de Fratrum nostrorum consilio auctoritate Apostolica duximus reprobanda, & in perpetuum condemnanda; districte præcipientes, ut quicumque Libellum ipsum habuerit, eum infra octo dies, ex quo hujusmodi nostram reprobationem, & condemnationem sciverit, prorsus in toto, & in qualibet sui parte comburere, & omnino abolere procuret. Et in illos, qui hujusmodi nostri præcepti fuerint contemptores, Excommunicationis sententiam promulgamus; in virtute obedientiæ prohibendo, ne quisquam prædictum Libellum ore Apostolico jam damnatum approbare, vel quomodolibet defensare præsumat; & si quis præsumpserit, tamquam contumax, inobediens, & rebellis Romanæ Ecclesiæ ab omnibus Fidelibus habeatur. Et Nos nihilominus alias contra eum taliter procedemus, quod pœna condigna temerarium feriet; & alii ea perterriti a similibus frænabuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ reprobationis, condemnationis, præcepti, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Anagniæ iii. Nonas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLI., pp.161-162

  •  
    (a) Sane quidam Scripturæ sacræ: Hæc pars epistolæ usque ad clausulam Nulli ergo &c. incip. Quidam Scripturæ Sacræ &c. legitur infra ad diem 21. hujus mensis data Archiepiscopis &c.
  •  
    (b) Adversus Fratres: Nempe Mendicantes & præsertim Prædicatores, & Minores, ut infra.
  •  
    (c) Componentes: Quorum primus fuit Guillelmus de Sancto Amore autor Libelli scandalosi, de quo hic agitur.
  •  
    (d) Episcopo Tusculano: Odoni de Castro Radulfi Gallo, de quo Ciaconius, & Annales Eccles. Raynaldi.
  •  
    (e) I. tit. S. Laurentii in Lucina: Joanni de Toleto Anglo Ord. Cistercien. postea Episc. Portuen. de quo cit. Ciacconius, non autem Innoc., ut perperam legitur in Bullario Romano, ex quo error irrepsit in Raynaldi Annales, & in Bullarium Ord. Prædicat., etsi autor notarum ad illud probe vitavit, notavitque lapsum.
  •  
    (f) H. tit. S. Sabinæ: Hugoni de S. Caro Ord. Prædicat., & non Honor., ut in dictis Bullariis, & Annalibus Raynaldi.
  •  
    (g) Et I. S. Nicolai in carcere Tulliano: Idest Joanni Cajetano Ursino, de quo idem Ciacconius, non vero Innoc., ut in dictis Bullariis, & Annalibus Raynaldi legitur; quod etiam advertit Auctor notarum ad Bullarium Ord. Prædicat.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153124 (bullarium-franciscanum-1211), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153124 (mise à jour : 26/01/2021).