« bullarium-franciscanum-1091 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Jubet Episcopo Morinen., ut Fratribus Ipren. permittat se se ad alium locum transferendi, ibique ædificandi sine juris alieni præjudicio. (Ex Vatic. Tabulario epist. 714. Reges. Pontif. an. 1.)

  •  
    Anno 1255. die 1. Novembr.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabili Fratri ... Episcopo Morinen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte dilectorum filiorum ... Guardiani, & Fratrum Minorum Villæ de Yprab Morinen. Diocesis fuit propositum coram Nobis, quod dilecti filii Scabinic, & Communitas ejusdem Villæ attendentes provide, quod dicti Fratres in loco, in quo degunt ad præsensd, cum ea commoditate, quam decet pauperes pro Chisto voluntarie mendicantes, non poterant commorari; pio super hoc eis compatientes affectu ipsis Guardiano, & Fratribus quoddam solum, quod dicitur Belc, situm infra prædictam Villam, ut se transferrent ad illud, dilectæ in Christo filiæ nobilis Mulieris ...e Comitissæ Flandriæ, quæ in prædicta Villa jurisdictionem obtinet temporalem, ad id accedente consensu, prout spectabat ad eos, liberaliter concesserunt; sicut in ipsorum Scabinorum, & Communitatis, ac Comitissæ litteris confectisf exinde plenius perspeximus contineri. Ideoque Fraternitati tuæ per Apostolica scripta in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus prædictis Guardiano, & Fratribus transferendi se ad prædictum solum, ac ædificandi super eo, ut devotum ibidem impendant Domino famulatum, facultatem liberam, cujuslibet contradictione, inhibitione, appellatione, novi operis denunciatione, & quibuslibet aliis impedimentis, seu si dilectis filiis ... Præposito, & Capitulo Ecclesiæ Sancti Martinig ejusdem Villæ ab Apostolica Sede indultum existat, quod nulli Religiosi infra fines suæ Parochiæ habitare valeant, vel Ecclesiam fundare de novo, nequaquam obstantibus, auctoritate nostra concedas; Contradictores monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam compescendo. Verum quia sic præfatis Guardiano & Fratribus intendimus facere gratiam, quod jus alterius non lædatur, prædictis Præposito, & Capitulo jura Parrochialiah, videlicet primitias, oblationes, decimas, sepulturam, & mortuaria, sicut eis competunt, post factam ipsis Guardiano, & Fratribus hujusmodi gratiam, integre reservamus, nolentes eisdem Præposito, & Capitulo pro hoc in iis aliquod præjudicium generari.

    Datum Anagniæ Kalendis Novembris, Pontificatus nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXI., p.88

  •  
    (a) Episcopo Morinen.: Al. Tarvanen. in Gallia Belgica ea in parte, ubi nunc Flandria Occidentalis, qua urbe a Carolo V. excisa, tres in ea diœcesi erecti sunt Episcopatus Bononiensis sub Remensi, Audomarensis sub Cameracen., & Yprensis sub Machlinen. Archiepiscopo; Morinensi autem tunc præerat Radulfus ex Gallia Christ. Sammar.
  •  
    (b) Villæ de Ypra: Tunc quidem Oppidum, nunc autem, ut dictum est, Episcopali dignitate ornatum.
  •  
    (c) Scabini: Judices, primoresque loci in partibus illis appellantur.
  •  
    (d) In quo degunt ad præsens: Quandonam Ordo Minorum FF. in hac Terra susceptus fuerit, fatente etiam Waddingo in Annal. Minor. ad ann. 1233. n. 41., incertum est; illud ex hac epistola conjicimus, extasse extra Oppidum in loco minus apto; novum vero intra, eratque 3. al. 4. Custodiæ Flandriæ in Provincia Franciæ.
  •  
    (e) Nobilis mulieris ...: Margaritæ, de qua diximus ad Innocenti IV. epistolam 216. in I. hujus Operis tomo relatam p. 468. (c)
  •  
    (f) Litteris confectis: Quæ ad nos non fuerunt transmissæ.
  •  
    (g) Ecclesæ S. Martini: illius loci primariæ, atque Collegiatæ.
  •  
    (h) Jura Parochialia: Gregorius IX. epistola 23. in I. hujus Operis tomo relata p. 41. jus Parochiale exposuit esse oblationes, decimas, & primitias; hic autem addidit sepulturam, & mortuaria.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153004 (bullarium-franciscanum-1091), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153004 (mise à jour : 26/01/2021).