Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Insigne reddit testimonium de Stigmatibus S. P. Francisci. (Ex Firmamento trium Ordinum par. 2. tract. 2. fol. 94., ex Archivo Assisiat. Conv. S. Francisci apud Autorem Collis Paradisi lib. 1. pag. 80., & Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum n. 9., ac in Bullario Romano tom. 3. Bul. 22. al. 4. tom. 1., eoque Roderici tom. 1. Bul. 12. ex Autographo Conventus Sancti Francisci Salmanticen., Firmamentis 3. Ord. par. 2. tract. 2. fol. 29., & Parisiis ex Gonzaga par. 1. de Conv. Paris.)
-
Anno 1255. die 29. Octobr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, & aliis Ecclesiarum Prælatis præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostol. Bened.
Benigna operatio divinæ voluntatis in Cælo potens, & innovans singulaa sapienter, & immutans mirabilia super terram, postquam Dei Filius victor mortis ad Patrem, unde descenderat, vehiculo propriæ Majestatis ascendit, mirificæ fortitudinis viros ad consumationem Sanctorum diversis temporibus suscitavit, a quibus testimonium spei gloriæ cum Christo in Deo reconditæ firmaretur; & Ecclesiæ Sanctæ ad promissam requiem festinandi in hoc peregrinationis exilio, quod tædiosa desiderii ejus dilatione protrahitur, per ipsos consolationis solatium perveniret. Inter alios autem diebus nostris Beatus Franciscus almus Christi Confessor apparuit signis, & virtutibus gloriosus; qui clarissimus pie vivendi meritis, & exemplis Sanctam fœcundavit Ecclesiam; & caligantia præsentis ætatis tempora fulgoris sui lampade illustrans viam justitiæ perfecte præparans in Eremo altissimæ paupertatis, quam ipse currens, & alacriter exultans contra carnem, mundum, & diabolum, velut gygas traxit post se de inferni faucibus, & traduxit ad Dominum populum humilem bonorum operum sectatorem; sicut effusa super faciem Orbis Terræ copiosa professionis ejus religiosa generatio patefacit. Ut autem ad illuminationem Gentium celebris ejus memoria, tamquam rutilum sydus in corusco firmamenti mystici æthere servaretur; multis cum Divina potentia adhuc militantem inter homines; & demum in Sanctorum agmine triumphantem dignata est clarificare miraculis; quæ felicis record. Gregorius Papa b prædecessor noster, ne illa vel perverteret æmula sanctitatis iniquitas, vel oblivionis digitus, qui rebus gestis cito superducitur, abolesceret; solertissimis inquisitionibus indagata, & comperta fidelissimis documentis fecit ad laudem Dei, & augumentum Fidei, & instructionem salubrem tam præsentium, quam etiam futurorum monumentis perpetuis commendaric, eumdem Confessorem Sanctorum catalogo adscribendo, sicut in plurimis locis liquido per ipsius prædictas litteras apparet harum seriem explicite continentesd. Porro quia longum esset, nedum exarare per singula, verum etiam succinta relatione perstringere clara virtutis divinæ prodigia, quæ tam in operationibus sanctitatis, quam etiam in aliis mirabilibus argumentis probaverunt eumdem Confessorem tenere cum Sanctis solium gloriæ in excelsis; signanter vobis ante oculos proponere volumus recolenda frequentius, & vehementius admiranda illa saltem jucunda dominicæ passionis insignia; quæ in ejusdem Sancti corpore manus cælestis operationis impressit. Viderunt namque oculi fideliter intuentes, & certissimi palpantium digiti palpaverunt; quod in manibus ejus, & pedibus expressa undique similitudo clavorum de subjecto proprio carnis excrevit, vel de materia novæ creationis accrevite, quæ equidem idem Sanctus studiose ab oculis hominum, quorum refugiebat gloriam, dum viveret, abscondebat. Inventa est patentius in ipsius Defuncti corpore non inflicta humanitus, nec facta plaga vulneris lateralis, quasi aliquid instar lateris Salvatoris, quod salvationis, & redemptionis humanæ in Redemptore Nostro protulit Sacramentum: quæ quidem plaga, sicut quosdam ex Fratribus sibi familiariter adhærentibus latere non potuit propter defluxum humoris; sic diu antea viruerat in vivente. Hæc igitur mira, & decora novæ demonstrationis indicia magnæ debent esse devotionis divitiæ Christianis, & inæstimabiles Religiosis deliciæ in spiritualibus communis Ecclesiæ orthodoxæ: cum ex his sincera Fides Christi accipiat, quod etiam illi possint esse passionis Christi sine extrinseco persequutore consortes, qui pro ejus amore carnem suam cum vitiis, & concupiscentiis voluntarie crucifigunt. Sane de præfato Sancto hæc certius asserentes, indoctas fabulas, seu vanæ inventionis deliramenta non sequimur: cum ea Nobis dudum nota fecerit plenior fides rerum; quando videlicet in minoribus constituti Confessoris ejusdem familiarem ex munere Divino meruimus habere notitiam, præfati Prædecessoris nostri domesticis obsequiis tunc temporis insistendo. Cum igitur oporteat cavere prudenter, ne tanta patrocinii gratia humano generi cælitus in memorato Confessore collata in vacuum assumatur; Universitatem vestram rogamus, monemus, hortamur attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ejusdem Confessoris pretiosa merita celebritate annua, prædicatione frequenti, & veneratione assidua recensentes, ad ipsius devotionem gratiæ Divinæ memoriam subditos vestros salubribus excitetis monitis, ut eo pro universo Fidelium populo, ac præsertim pro his, qui eum invocarint, Divinam misericordiam implorante, mereantur supplices, quod operum possibilitas obtinere non potest, ejus intercessionibus impetrare. Nemo itaque eidem Sancto audeat de cetero esse molestus in corpore suo Christi triumphalia Stigmata præferenti. Si quis igitur spiritu temerariæ præsumptionis insaniens, Divini muneris invidus, Apostolica indicia sacrilegus impugnator præmissa, vel alia prodigiorum signa, quibus in Ecclesia Dei sanctitas prædicti Confessoris eluxit, improbæ contradictionis morsibus obtrectanda crediderit: volumus, & mandamus, ut cum sanæ menti restituat judicialis severitas disciplinæ; ita quod districta proprii Prælati castigatione correctus Dei opera blasphemare dediscat; & Fidei Catholicæ fructus de pia mirabilium Domini credulitate pullulans non arescat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ prohibitionis, confirmationis, & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei &c.
Datum Anagniæ iv. Kalendasf Novembris, Pontificatus Nostri Anno I.g
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXX., pp.86-87
-
(a) f. signa.
-
(b) Gregorius Papa: Hujus nominis IX.
-
(c) Monumentis perpetuis commendari: Jussu enim Gregorii IX. Fr. Thomas de Celano omnium primus composuit Historiam Vitæ S. P. Francisci, quæ dicitur Legenda antiqua, & etiam Gregorii IX.
-
(d) Continentes: Plures enim litteras de Canonizatione S. Francisci emisit Gregorius IX., quæ videri possunt supra ad annum 1228.
-
(e) Accrevit: Quod habet & S. Bonaventura in Legenda S. Francisci, estque peculiare Stigmatum ejusdem Sancti.
-
(f) IV. Kalendas Novembr.: Apud cit. Rodericum legitur IX. Idus Novembr., sed creditur error Amanuensis; cujus apud eundem quamplures occurrunt; attamen Constantiæ in Svevia extat autographum sub plumbo in Archivo Conventus S. Francisci dat. Anagniæ IV. Non. Novembris Pontific. anno I., ut in illo relato in litteris Nicolai IV. infra citandis; unde videtur plures litteras dedisse.
-
(g) Aliud testimonium de hac re Pontifex exhibuit anno sequenti per litteras incip. Grande, & singulare miraculum &c., quæ infra suo loco dantur. Litterarum autem hujus anni mentionem perhibet Barthol. Pisanus conform. 31. par. 2. & ipse Pontifex in aliis an. 1259. die 28. Julii datis incip. Quia longum esset &c., atque S. Antoninus Hist. par. 3. tit. 24. cap. 2. §. 10., aitque, Alexandrum asserere, se illa propriis oculis inspexisse, addens etiam litteras dedisse Archiepiscopo Genuensi, ut illos, qui de imagine S. Francisci in Ecclesia S. Mariæ de Vineis, & Monasterii S. Sixti malitiose stigmata deleverant, citaret ad comparendum coram ipso pro meritis recepturos, sub anathematis pœna inhibendo, ne quis de cetero similia attentaret; sed hæ litteræ forsan non amplius extant. Videtur tamen has, vel similes vidisse autor coævus Fr. Philippus Perusinus ex ejus ad Gonsalvum Ministrum Generalem epistola apud Waddingum ad ann. 1217. n. 6., qua tradit hunc Alexandrum detrahentes miraculo Sacrorum Stigmatum S. Patris nostri per suas litteras in partibus Lombardiæ sententia & pœna gravi compescuisse. Præsens autem diploma confirmatum fuit a Nicolao IV. per aliud incipiens; Quasdam litteras fel. recordat. Alexandri Papæ IV. &c. dat. Idibus Septembris anno 1291., quod infra consuli poterit.