Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Commendat ædificium Ecclesiæ, & Cœnobii Fratrum Urbevetan. Christifidelibus, quibus se ob id partem injunctæ pœnitentiæ Sacrament. relaxari profitetur. (Ex Autographo Conventus S. Francisci dictæ Civitatis Urbevetanæ.)
-
Anno 1244. die 22. Februarii.
-
1244
-
INNOCENTIUS &c.
Universis Christifidelibus per Urbevetan. Civitatem a , & Diœces. constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quoniam, ut ait Apostolus, omnes b &c. Cum igitur dilecti Filii Ministerc, & Fratres Ordinis Minorum Urbevetan., sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram Nobis, Ecclesiam in Civitate Urbevetan., & Domos eorum usibus opportunas ædificare cœperintd ad honorem S. Francisci; nec ad hoc, cum cuncta pro Christo reliquerint, aliquas habeant facultates; Universitatem vestram rogamus, & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ipsis pias eleemosynas, & grata charitatis subsidia erogetis; ut per subventionem vestram opus incœptum valeat consumari; & vos per hæc, & alia bona, quæ, Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui eidem operi manum porrexerint adjutricem, quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus.
Datum Laterani viii. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Primoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXIV., p.326
-
(a) Urbevetan. Civitatem: Provinciæ Tusciæ Romanæ in Patrimonio S. Petri ex præcipuis unam.
-
(b) Omnes &c.: Ut in Bulla Gregorii IX. edita anno 1230. die 7. Maji, & die 17. Martii 1240. supra relata pro hoc ædificio.
-
(c) Minister: Idest Guardianus juxta Regulæ formulam; cum B. Hugo Diniensis in expositione dictæ Regulæ FF. Minorum cap. 8. tradiderit; antiquitus enim, qui singulis præerant locis, dicebantur Ministri; licet etiam ad pleniorem forte distinctionem officii dicti sint Guardiani.
-
(d) Ædificare coeperint: Jam anno 1240. ædificabatur, eoque anno Gregorius similes litteras emisit die 17. Martii supra vulgatas pro eodem ædificio.
-
(e) Etiam anno sequenti die 13. Octobr. alias litteras emisit cum Indulgentiis & pro fabrica, & pro Fratrum indigentia, atque inopia.