« bullarium-franciscanum-360 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Quod mulieres discalceatæ cum habitu Regulari Clarissarum non incedant. (Ex Regesto Vatic.; & Speculo FF. Minorum tract. 1. fol. 4.; Roderico tom. 1. Bul. 12., Firmamentis 3. Ordinum par. 2. fol. 12., & Waddingo in Regesto Pontif. n. 31.)

  •  
    Anno 1241. die 21. Februarii.

  •  
    1241


  •  

    GREGORIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod nonnullæ mulieres per vestras Civitates, & Diœc. discurrentes se fore de S. Damiani Ordine mentiuntur; ut, & alii suæ assertioni mendaci fide crudelitatis accedant, discalceatæ vadunt: habitum, & cingulum Monialium ejusdem Ordinis, & cordulas deferentes: quas quidem discalceatas a, seu Chordularias b, alii vero Minoretas c appellant; Cum tamen Moniales ipsæ, ut gratum præstent Deo famulatum, perpetuò sint inclusæd. Unde quia in ejusdem Ordinis confusionem, ac derogationem Ordinis Fratrum Minorum, & ipsorum Fratrum scandalum, ac Monialium, earumdem prædictarum mulierum Religio simulata redundat; Universitati vestræ per Apostolica Scripta præcipiendo mandamus, quatenus mulieres ipsas ad abjiciendum cum eisdem cingulis, & chordulis hujusmodi habitum, monitione præmissa, per Censuram Ecclesiasticam, cum super hoc requisiti fueritis, appellatione postposita, compellatis.

    Datum Laterani ix. Kal. Martii Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXI., pp.290-291

  •  
    (a) Discalceatas: Etsi Moniales S. Damiani, seu Clarissæ nullum neque in illa Card. Ostiensis, neque in altera S. Francisci Regula præceptum haberent de incedendo sine calceis.
  •  
    (b) Chordularias: A chorda, qua omnes Franciscani Ordines cinguntur, quæ vox fugit doctissimum Cangium in Glossario Latin.
  •  
    (c) Minoretas: Quod a Fratribus Minoribus regerentur. Minorissas habet & cit. Cangius, Minoretas nequaquam.
  •  
    (d) Inclusæ: Hinc pauperes Moniales inclusæ passim in litteris Apostolicis appellabantur ab initio.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151820 (bullarium-franciscanum-360), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151820 (mise à jour : 15/12/2020).