Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Praelatis infra nominatis, quibus mandaverat, ut de vita, conversatione et miraculis recol. mem. Clarae de Montefalco inquirerent, concedit in exequendo hoc officio quoddam salarium.1
-
1318, martii 22, Avinione.
-
1318
-
Venerabilibus fratribus ‥ Perusino et ‥ Urbevetano episcopis et dilecto filio magistro Reginaldo de Arthemia, ducatus Spoletani rectori.
Dudum vobis, de quorum discretione plenam in Domino fiduciam obtinemus, per alias nostras certi tenoris litteras dedimus in mandatis, ut vos aut duo vestrum de vita, conversatione ac miraculis recolendae memoriae Clarae, monasterii sanctae crucis de Montefalco ordinis sancti Augustini Spoletanae dioecesis abbatissae,a certisque circumstantiis huiusmodi negotium contingentibus in loco seu locis, ubi expedire videritis, inquirere diligentius veritatem et, quae super praemissis inveneritis, fideliter in scriptis redacta sub testimonio sigillorum vestrorum per viros idoneos curaretis ad sedem apostolicam destinare. Quare nos volentes de expensis pro vobis, personis et evectionibus, quas vobiscum in huiusmodi inquisitione habebitis, providere et ad statum dicti monasterii, quod ut audivimus facultatibus non abundat, considerationem habentes, auctoritate apostolica de fratrum nostrorum consilio tenore praesentium ordinamus et volumus, ut vestrum quilibet pro tempore dumtaxat, quo praedictae inquisitioni vacabit, duos florenos auri diebus singulis a dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissa et conventu monasterii memorati recipiatis, dummodo pro expensis et huiusmodi nostra taxatione contenti nihil plus ab eis quomodolibet exigatis. Datum Avinione, XI kalendas aprilis, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°316., p.148
-
Reg. Vat. t. 67, f. 185, ep. 626.
1 -
(a) Olim tertium ordinem divi Francisci professae, † 17 augusti 1308, cfr. Wadd. l. c. ad a. 1308 n. 72-82.