Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Quod mulieres discalceatæ cum habitu Regulari Clarissarum non incedant. (Ex Regesto Vatic.; & Speculo FF. Minorum tract. 1. fol. 4.; Roderico tom. 1. Bul. 12.,
Firmamentis3. Ordinum par. 2. fol. 12., &Waddingoin Regesto Pontif. n. 31.) -
Anno 1241. die 21. Februarii.
-
1241
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod nonnullæ mulieres per vestras Civitates, & Diœc. discurrentes se fore de S. Damiani Ordine mentiuntur; ut, & alii suæ assertioni mendaci fide crudelitatis accedant, discalceatæ vadunt: habitum, & cingulum Monialium ejusdem Ordinis, & cordulas deferentes: quas quidem discalceatas a, seu Chordularias b, alii vero Minoretas c appellant; Cum tamen Moniales ipsæ, ut gratum præstent Deo famulatum, perpetuò sint inclusæd. Unde quia in ejusdem Ordinis confusionem, ac derogationem Ordinis Fratrum Minorum, & ipsorum Fratrum scandalum, ac Monialium, earumdem prædictarum mulierum Religio simulata redundat; Universitati vestræ per Apostolica Scripta præcipiendo mandamus, quatenus mulieres ipsas ad abjiciendum cum eisdem cingulis, & chordulis hujusmodi habitum, monitione præmissa, per Censuram Ecclesiasticam, cum super hoc requisiti fueritis, appellatione postposita, compellatis.
Datum Laterani ix. Kal. Martii Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXI., pp.290-291
-
(a) Discalceatas: Etsi Moniales S. Damiani, seu Clarissæ nullum neque in illa Card. Ostiensis, neque in altera S. Francisci Regula præceptum haberent de incedendo sine calceis.
-
(b) Chordularias: A chorda, qua omnes Franciscani Ordines cinguntur, quæ vox fugit doctissimum Cangium in Glossario Latin.
-
(c) Minoretas: Quod a Fratribus Minoribus regerentur.
Minorissashabet & cit. Cangius,Minoretasnequaquam. -
(d) Inclusæ: Hinc pauperes Moniales inclusæ passim in litteris Apostolicis appellabantur ab initio.