« aposcripta-4058 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Le roi d'Angleterre Edouard III

  •  
    XVII kalendas septembris, anno sexto

  •  
    1322/08/16


  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Expédition] E. ANGLETERRE. Ann. D. 1322. An. 16. E. 2. Ex Autogr. Sub filio canabeis.

  •  
    Thomas Rymer, Foedera, Conventiones, Literae, 1704-1713, 17 volumes, III, p. 972.

  •  
    Thomas Rymer, Foedera, Conventiones, Literae, ed. tercia, La Hague : Apud Johannem Heaulme, 1739-1745, 10 vol., t. II-2, p. 54 [en ligne].
  •  
    Thomas Rymer, Foedera, Conventiones, Literae, Public Record Office, 1816-1830, II. 495

  •  
    De archidiaconatu Richmondiae collatio papalis [Rymer].
    Pope John informs the King that he has conferred the archdeaconry of Richmond upon Helias Talairandi [Rymer].

  •  
    Johannes episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo Filio Eduardo, regi Anglie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Promptitudo regie devotionis et fervor fidei quibus erga Deum et Romanam fulges Ecclesiam nobis fiduciam representant quod libenter animum prepares regium ad ea que nobis grata fore cognoveris favorabiliter adimplenda.
    Cum itaque nos dudum, dilecto filio Helie Talairandi, germano dilecti filii nobilis viri Archambaudi comitis Petragoricensis, juxta suorum meritorum exigentiam volentes gratiam facere specialem, archidiaconatum Richemundie in ecclesia Eboracensi tunc vacantem per consecrationem venerabilis fratris nostri Rotgeri episcopi Conventrensis et Lichefeldensis et ad dispositionem nostram ex precedenti reservatione spectantem prefato Helie duxerimus conferendum, serenitatem regiam rogamus attentius et hortamur quatinus, eundem Heliam archidiaconum archidiaconatus predicti habens pro nostra et apostolice Sedis reverentia propensius commendatum, super dicto archidiaconatu universisque ipsius juribus habendis et pacifice retinendis, eum vel procuratorem suum, sic velit benigno favore prosequi regia celsitudo quod nos eam exinde debeamus cum gratiarum actionibus merito commendare.
    Datum Avinionensi, decimo septimo kalendas septembris, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    Absente des registres édités (une seule lettre datée du 16 août 1322).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 27340 (aposcripta-4058), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/27340 (mise à jour : 24/05/2024).