Général
-
Célestin III (1191-1198)
-
1192 Ian 20
-
-
n.c.
-
Bulle
-
Bibl. nat. Paris. ms. lat. 12674. fol. 213b. manu s. xvii.
-
Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 400, p. 246
-
Coelestinus III decano et duobus canonicis Remensibus negotium dat, ut controversiam inter monasterium S. Gisleni et Beatricem de Boussu diu agitatam determinent.
-
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et magistris Stephano et Poncardo canonicis Remensibus salutem et apostolicam benedictionem. Significante nobis dilecto filio nostro abbate S. Ghisleni1 accepimus, quoda, cum B(eatrix) mulier nobilis pro causa, quae inter eos agitari dinoscitur, a delegatis per apostolicam sedem iudicibus, videlicet bonae memoriae R(ogero) olim Cameracensi episcopo et dilecto filio nostro abbate Walcellensib 2, vinculo esset excommunicationis astricta, vos eam de apostolica auctoritate mandati postmodum absolvistis. Ne igitur ius ipsius abbatis hac occasione valeat deperire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus convocatis audiatis hinc inde proposita et quod iustum fuerit, appellatione postposita, iudicetis et faciatis quod decreveritis observari. Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus prosequantur. Datum Romae apud S. Petrum XIII Calendas Februarii, pontificatus nostri anno primo.
-
(B) de Walcellensi c.
-
(a) quod addidi.
-
1. Goswino.
-
2. Iohanne.