Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
F. Romanorum imperatori semper augusto, Ierusalem et Sicilie regi illustri
-
X kalendas octobris, anno nono
-
-
Asisii
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana ... Greg. IX Reg. Vol. V, 71-72; Lib. IX, 230 et 231.
-
Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae s. XIII e regestis pontificum romanorum selectae, I, Berlin : Weidmann (MGH), 1883, n. 656b, p. 555 [en ligne], d'après R.
-
?
-
?
-
Gregorius IX papa F[riderico] Romanorum imperatori scribit se sententiam interdicti, quam [Theodericus] archiepiscopus Ravennas in cives Acconenses promulgaverit, relaxasse. Rogat, ut cum nuntii Acconensium ordinationi ecclesiae se committere velint, sibi de iis, quae in cedula quam mittat contineantur, voluntatis suae beneplacitum insinuet. — Sequitur cedula, in qua papa exponit, quibus conditionibus pax in Terra Sancta reformanda sit.
-
F. Romanorum imperatori semper augusto, Ierusalem et Sicilie regi illustri.
Super negotio regni Ierosolimitani beneplacito tuo nobis prius exposito, omnia, quoad ius possessionis et proprietatis, in eum statum, in quo ante discordiam inter Riccardum Filangerium marescalcum tuum et nobiles et barones regni predicti et cives Acconenses fuisse noscuntur, reducere, et ut cives et sindici Acconenses balivis, quos ibi pro tempore duxeris statuendos tuo et nobilis viri Conradi nati tui nomine, in ordinatione castrorum et officialium, perceptione reddituum et omnium aliorum iurium, que in ipso regno ad regem de antiqua et optenta consuetudine spectare noscuntur, salvis ascisiis necnon antiquis et approbatis regni predicti consuetudinibus, obediant, et ipsi ac nobiles eiusdem regni communiam dissolvant, campanam deponant, et amoveant consules et capitaneos ab eis post ortam discordiam ordinatos, et omnibus iuramentis factis in preiudicium tuum et Conradi eiusdem penitus abiuratis, iterato tibi et ei fidelitatis exhibeant iuramenta, sumus statuere et ordinare parati, si ad id tua serenitas accommodabit assensum. Ceterum predictus Riccardus marescalcus tuus ad baiulationis officium ob tuum restituetur honorem, ita tamen quod baiulus hinc inde omni carens suspitione in Kalendis Martii proximo futuri regno preficiatur eidem, quem preficiendi nobis per tuas committas litteras potestatem. Et quia inter ipsum marescalcum et partem alteram sunt inimicitie capitales, [quare] iusta eum habent ratione suspectum, quod si illud exerceret officium, ipsos gladius vel alterius generis consumeret cruciatus, interim alii baiuli officium amministrent. Ad hec quia non bene posset prefati regni sedari turbatio, si regnum Cypri in discordia remaneret, excellentiam tuam rogamus et monemus attentius, quatinus huiusmodi negotium, ut vel karissimum in Christo filium nostrum . . illustrem regem Cypri ad tuum faciamus redire mandatum, vel inter te ac ipsum treuguas ad certum terminum statuamus, ne ex hoc impediatur Terre Sancte subsidium, nostre ordinationi committas. -
(a) ?
-
(b) ?
-
(c) ?
-
(d) ?
-
(e) ?
-
(f) ?
-
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
-
?
-
Inconnue de Potthast.
Informations
Acte
aposcripta
admin
(IRHT), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 158561 (aposcripta-11001), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/158561 (mise à jour : 17/05/2024).