IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (13)

Archives nationales, J 1034, n°47

Enquête

[1]

Isti sunt testes producti ex parte dominorum P. de Latilhiaco et Radulphi de Brulhiaco, militis, contra consules de Lauraco, jurati in presentia dictorum dominorum, partibus presentibus, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, examinati ut sequitur super articulis qui secuntur per magistros Symonem Suavis, cantorem ecclesie Agennensis et Johannem Antonii, legum doctorem, judicem ordinarium Caturcensem.

Intendunt probare magister P. de Latilhiaco et dominus R. de Brulhiaco contra consules de Lauraco quod Raimundum Durandi et Symonetum miserunt apud Lauracum ad conpellendum homines de Lauraco ut singulares, quibus de mandato domini regis inposite erant queste, ut eas solverent, et quod si pignora eorum capta fuerunt vel hostia clausa ante dictam conpositionem de quo agitur, hoc factum fuit per deffectum solutionis questarum quas solvere volebant, quod licitum fuit de jure et consuetudine.

Item quod quidam de consulibus et hominibus dicte ville, non vi, non metu coacti, sed spontanei cum ipsis P. et R. conposuerunt gratis ad 3000 l.t., pro casalagiis, homagiis et aliis articulis in conpositione contentis, habito etiam tractatu et consensu hominum de Lauraco.

Item quod ipsi consules et alii plures homines dicte universitatis, dictam conpositionem ratificantes et eidem adherentes, gratis et sponte obligaverunt se et promiserunt ac juraverunt solvere pecuniam conpositionis predicte thesaurariis domini regis, et contra dictam conpositionem non venire diversis temporibus locis.

I. Magister Raymundus Vita, notarius curie appellationum Tholose, uxoratus, etatis 33 annorum, qui moratur apud Tholosam, juratus in presentia dominorum die mercurii ante festum beati Dionisii, examinatus die dominica post festum beati Martini yemalis.

Interrogatus super primo articulo dixit se nichil scire, nisi quod audivit dici quod Raymundus Durandi fuerat apud Lauracum et pignoraverat quosdam homines domini regis in dicta villa in rotulo sibi tradito contentos pro questis eisdem inpositis, et dixit quod licitum est domino regi pignorare homines suos pro questis solvendis et excequendis per officiales suos de usu et consuetudine Tholose, et ita dixit se vidisse uti, decem annis sunt et a decem annis citra.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod cum tunc, scilicet tempore financie de Lauraco fierent financie singularium personarum vocatarum de homagio, quod consules de Lauraco supplicaverunt dictis dominis P. et R. quod vellent cum eis conponere generaliter. Nam magis expediebat eis in generali quam in speciali, ut dicebant ; nam et vocatis et non vocatis super homagiis placebat generalis conpositio, eo quia forte aliqui qui nondum vocati erant possent vocari, et erant alique inqueste pendentes in dicta villa de quibus aliqui reportarent commodum si liberarentur per generalem conpositionem, prout dixit testis qui loquitur, dictos homines tunc temporis dicere, ad quorum supplicationem dicti domini tractaverunt et fecerunt financiam generalem cum dictis consulibus pro se ipsis et universitate dicti loci usque ad summam 3000 l.t., scilicet pro casalagiis, homagiis, feudis nobilibus, inquestis pendentibus, defectibus exercituum, receptione monete prohibite, et quibusdam aliis in conpositione contentis, gratis et sponte ut apparebat in faciebus seu vultibus eorum, quia ridebant et eisdem dominis P. et R. grates super hoc retulerunt.

Interrogatus de tempore quo facta fuit dicta conpositio, dixit quod circa festum Omnium Sanctorum, anno proximo preterito, ante tamen dictum festum1.

Interrogatus de loco, dixit quod in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose.

Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse qui loquitur et dicti domini P. et R. et B. Brezet, Guilhelmus Fabri, B. de Villanova, B. Ademarii, qui tunc se dicebant fore consules dicte ville et dictam financiam fecerunt cum dictis dominis P. et R. et plures alii de quorum nominibus non recordatur.

Interrogatus super tertio et ultimo articulo, dixit se credere dictum articulum esse verum, pro eo quia vidit instrumenta in quibus continentur obliguationes ultra sexaguinta personarum numerum hominum dicte ville qui se obligaverunt in dictis instrumentis pro dicta financia juxta formam in articulo conpreensam, que quidem instrumenta scripta erant, ut in eis apparebat, manu R. Durandi, notarii de Avinione, et aliter dixit se nescire.

Interrogatus super omnibus aliis et singulis contentis in dictis articulis et sibi expositis, dixit se nichil aliud scire nisi prout supra deposuit.

II P. Dudeti, clericus, notarius et uxoratus, qui moratur apud Villam Francam prope Avinionem in Tholosano, etatis 22 annorum et amplius, ut dixit, juratus in presentia dominorum, die mercurii ante festum beati Dionisii et examinatus die mercurii post octabas beati Martini yemalis.

Interrogatus super primo articulo, dixit se nichil scire nisi quod ita audivit dici hoc, excepto, quo licet officialibus domini regis debitores regios conpellere ad solvendum ea que debent domino regi per arrestationem corporum et pignorum captionem, et ita dixit se vidisse uti in pluribus negociis et personis

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quadam die de qua pro certo non recolit, fuit tamen prout sibi videtur inter festum beati Micaelis et festum Omnium Sanctorum, anno proxime preterito, venerunt quatuor consules de Lauraco, prout credit quod essent quatuor, vel qui pro consulibus se gerebant quorum nomina ignorat, excepto uno qui vocatur Guilhelmus Fabri, cotelerius, et plures alii homines dicte ville, usque ad quinquaginta in universo vel circiter, loquturi cum dominis P. et R. pro facienda cum eis conpositione generali super casalagiis et homagiis, receptione monete prohibite, et super quibusdam inquestis que pendebant in villa predicta, et invenerunt dicti consules et homines dictos dominos P. et R. in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose, et cum a dictis hominibus peterentur quinque milia libre tur. pro conpositione facienda cum eis super articulis supradictis, tandem post aliquos tractatus de dicta conpositione obtulerunt predicti consules et homines existentes ibidem dictis dominis P. et R. tria milia l.t. Quam oblacionem seu promissionem acceptaverunt domini supradicti.

Interrogatus an dicta conpositionem fecissent dicti consules et homines spontanei vel coacti, respondit se nescire, nec scivisse quod aliqua cohertio vel compulsio facta fuisset eisdem, ymmo gratis et spontanei obtulerunt summam predictam, prout prima facie videbatur, quia, recepta a dictis dominis P. et R. dicta conpositione seu promissione, gaudebant et faciebant vultus ylaros et dicebant inter se quod dictam summam pecunie bene solverent et quod nolebant dictam conpositionem factam non esse, eciam si non deberent remanere unicuique hominum dicti loci nisi quinque solidi tur., prout audivit dici testis qui loquitur a quibusdam illorum, ut dixit.

Item dixit se audivisse dici a quibusdam ex illis consulibus et hominibus, de quorum tamen nominibus non recolit, quod dictam conpositionem faciebant de consensu et voluntate aliorum hominum universitatis ville predicte. Dicebant etiam inter se dicti consules et homines quod multum gaudere debebant, eo quod ipsi aliis comunitatibus de Tholosano primam conpositionem fecerant genetalem prout dixit testis qui loquitur.

Item dixit quod illa eadem die qua fuit facta dicta conpositio in dicta capella et in scriptis redacta, in presencia dictorum consulum et hominum, et de voluntate et assensu eorum, par manum magistri Raymundi Vita, publici notarii, statim exiverunt de dicta capella domini P. et R. et predicti consules et homines et iverunt in quandam cameram que est in capte aule predicte, et cum essent ibi predicti consules et homines obligaverunt se et promiserunt magistro Raimundo Durandi, stipulanti ab eis nomine domini regis, tanquam notario publico, se reddituros et soluturos pecuniam in dicta conpositione contentam terminis quibus convenerat inter partes et juraverunt ibidem ad sacrosancta Dei evangelia se non venire contra conpositionem predictam, et predicta asserit se vidisse testis qui loquitur, et ibidem vidit fieri receptionem testium per dictum magistrum R. Durandi qui super hiis debebat facere quedam publica instrumenta.

Interrogatus de tempore et de die, dixit ut supra.

Interrogatus de loco, dixit quod dicta conpositio facta fuit in capella predicta, et predicta obliguatio seu stipulatio fuit facta in camera supradicta.

Interrogatus de presentibus quando facta fuit dicta obliguatio, dixit quod consules et homines supradicti et R. Durandi, B. Grossi, bajulus tunc temporis dicti loci de Lauraco, et ipse testis qui loquitur, et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

Item dixit testis qui loquitur, quod quasi per octo vel decem dies postquam facta fuit conpositio supradicta, ipse testis qui loquitur, ad requisitionem R. Durandi, prout dixit, ivit cum dicto Raymundo ad villam predictam de Lauraco, ad recipiendum obliguationem hominum dicte ville qui presentes in conpositione non fuerant pro summa predicta, nec etiam obliguationi predicte, et, cum essent in villa predicta predicti consules, fecerunt convocari et congregari predictos homines dicte ville in aula domini regis in dicta villa de Lauraco et ibidem fuerunt congregati usque ad numerum ducentorum hominummvel circiter, prout videtur testi qui loquitur. Quibus congregatis, cum peteretur ab eis quod se obliguarent ad solvendam summam predictam, dixerunt quidam ex eis, nomine aliorum, quod ipsi se non obliguarent quousque electi fuissent aliqui probi viri de communitate ville predicte, qui essent talliatores2 pecunie predicte et inponerent unicuique hominum dicte loci certam portionem secundum facultates cujuslibet, et hoc facerent dicti talliatores bene et fideliter et per suum sacramentum.

Et tunc ibidem fuerunt electi decem et septem ex illis hominibus ibidem presentibus qui constituti fuerunt talliatores sub forma predicta.

Et de hoc eciam fuit factum publicum instrumentum, et receptum per manum dicti magistri R. Durandi. Quibus factis tunc predicti homines congregati ibidem juraverunt ad sacrosancta Dei euvangelia, tactis euvangeliis, se soluturos pecuniam in dicta conpositione contentam, seque non contradicere vel contravenire in futurum conpositioni predicte. Que sacramenta recepta fuerunt per dictum Raymundum Durandi a quolibet singulariter, tali modo quia dictus R. erat in hostio aule predicte et secundum quod ipsi exibant de aula, predicti homines a quolibet eorum recipiebat sacramentum predictum. Et super hiis recepta fuerunt instrumenta per dictum R. Durandi, notarium de Avinione.

Interrogatus qualiter scit predicta, dixit quod sic vidit et audivit et presens interfuit, presentibus etiam Raymundo Grossi, bajulo predicto, magistro Bernardo Terreni, Gualhardo Amelii, Johanne de Crespeyo, Ancelleto, et hominibus supradictis et pluribus aliis de quorum nominibus dixit se non recordari. Dixit eciam quod in crastina die qua predicta facta fuerant, ipse testis qui loquitur, prout dixit, et Germanus Durandi, Micael Alguay, Guilhelmus Capella et Bernardus de Bosco, notarii, scripserunt nomina omnium hominum dicte ville, discurrentes hostiatim per domos hominum singularium, majorum videlicet et minorum, ad requisitionem consulum et hominum dicti loci, ad hunc finem ut nomina predictorum hominum reponerentur in uno publico instrumento, ut ipsi et eorum progenies presentes et future gauderent libertatibus concessis hominibus dicte ville, ratione conpositionis predicte.

Interrogatus super tertio articulo et super omnibus aliis et singulis in dictis articulis contentis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

III Bernardus Aymoini, clericus, notarius, uxoratus, qui moratur apud Sanctum Johannem prope Avinionem, 28 annorum vel circa, ut dixit, juratus coram nobis, magistris Symone Suaviavis (sic), cantore ecclesie Agennensis, et Johanne Antonii, legum professore, judice ordinario Caturcense, auctoritate comissionis nobis facte cujus tenor inferius est incertus, die mercurii post octabas beati Martini yemalis, et examinatus eadem die, diligenter interrogatus super primo articulo, dixit se nichil scire, nisi quod licet officialibus domini regis debitores regios arrestare seu eciam pignorare, post elapsum terminum solutionis de suis debitis faciende, et ita vidit uti in pluribus negociis et personis.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quadam die de qua non recolit, fuit tamen inter festum beati Micaelis et festum beati Luche euvangeliste, anno proxime preterito, vidit et audivit testis qui loquitur, prout dixit, in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose, quod quidam tres vel quatuor, de certo numero non recolit, qui se gerebant pro consulibus ville de Lauraco, et quidam alii qui se gerebant pro habitatoribus dicti loci, usque ad numerum sexdecim in universo, requirebant dominum R. et magistrum P. de Latilhiaco, qui presens erat ibidem, ut dixit testis qui loquitur, ut predicti domini P. et R. vellent eos recipere ad conpositionem super casalagiis, feudis militaribus, super recepcione minus suficienter sequto, pro summa trium milium l.t. Qui dicti domini P. et R. post multa verba super hiis habita, finaliter receperunt eos ad conpositionem predictam. Post que, ibidem, eadem die et eodem loco, rogaverunt dicti consules et homines predictos dominos ut mitterent Raymundum Durandi et quendam servientem, videlicet Symonetum, ad villam predictam, ad recipiendum obliguationes ab hominibus dicte ville super conpositione predicta, sicut dicti consules et homines se obliguabant ad dictam conpositionem et promittebant solvere pecuniam in dicta conpositione contentam. Utrum vero dicti servientes ad hoc faciendum missi fuerunt vel non, dixit se nescire.

Interrogatus qualiter scit predicta, dixit quod sic vidit et audivit, et presens interfuit in capella predicta et tempore supradicto.

Interrogatus de presentibus, dixit quod dicti consules et homines dicte ville qui se gerebant pro consulibus et hominibus dicte ville, item domini P. et R., magister G. de Gauderiis, R. Durandi, R. Vita et ipse qui loquitur et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus utrum spontanei vel inviti seu alio modo coacti fecerint conpositionem predictam homines dicte ville, respondit se vidisse quadam die de qua non recolit, sed fuit, prout dixit, circa festum beati Micaelis, anno proxime preterito, quod quidam servientes missi fuerant, ut dicebant, ad villam predictam, ad levandum questas inpositas hominibus dicti loci pro casalagiis et homagiis et quibusdam aliis causis. Deferebant claves plurium domorum hominum de dicta villa et eas tradebant dicto Raymundo Durandi, dicentes quod in dictis domibus nichil reperiebant in quibus possent dominos dictarum domuum pignorare. Dixit etiam quod cum tales pignorationes fierent in villa predicta, Poncius vel Petrus dictus Capella, nescit tamen nomen pro certo, et quidam alii dicte ville rogaverunt dictum Raymundum Durandi ut vellet desistere a pignorationibus predictis et quod ipsi intrarent Tholosam nec exirent a dicta villa quousque solute essent queste que debebantur ab hominibus a quibus petebantur, si essent debite queste predicte, vel quousque esset conpositum cum dominis P. et R. super hiis que a dictis hominibus petebantur.

Nescit tamen si homines supradicti hac de causa moti fuerunt ad faciendam conpositionem predictam, dixit tamen quod in dicta conpositione facienda, prout prima facie videbatur, dicti consules et homines gratis et spontanei faciebant conpositionem predictam, quia regraciati fuerunt dictis dominis P. et R., statim facta conpositione predicta, et eos rogaverunt ut ad dictam villam mitterent R. Durandi, prout supra deposuit. Et de dicto articulo dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super tertio et ultimo articulo et omnibus aliis et singulis in dictis articulis contentis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

IV. Bernardus Grasiti, laycus, comorans et uxoratus apud Avinionem in Tholosano, etatis 28 annorum, ut dixit, juratus coram nobis Symone Suavis, cantore ecclesie Angennensis (sic) et Johanne Antonii, legum dictore, judice ordinario Caturcense, presentibus partibus, die mercurii post octabas beati Martini yemalis virtute comissionis nobis facte, cujus tenor inferius est incertus, examinatus die jovis post dictas octabas, diligenter interrogatus super primo articulo, dixit quod quadam die de qua non recolit, sed fuit, ut dixit, inter festum beati Micaelis et Omnium Sanctorum, anno proxime preterito, vidit et audivit et presens fuit quod R. Durandi et Symonetus de Pishalo iverunt apud Lauracum ad conpellendum homines de Lauraco quibus queste erant inposite, ut eas solverent, de mandato dominorum P. et R., ut dictus R. et Symonetus dicebant, et quod, secundum tenorem cujusdam rotuli quem deferebant, pignorabant homines dicte ville quorum nomina in dicto rotulo continebantur, et singulariter prout queste erant eis inposite.

Interrogatus de nominibus pignoratorum, dixit se non recordari. Interrogatus per quem modum faciebant dictas pignorationes, dixit prout vidit, quod pignoraverant per se et servientes suos et aliquos servientes domini regis in villa de Lauraco, capiendo culcitras et alia utencilia et bladum, et hostia domorum claudendo et claves dictorum hostium adportando. Interrogatus quare ita faciebant, dixit quod propter deffectum solutionum questarum. Interrogatus de tempore et loco, dixit ut supra. Interrogatus de presentibus, dixit quod dicti R. Durandi et Symonetus et quidam servientes dicti loci de Lauraco et de Avinione, et ipse qui loquitur inter quos erant, ut dixit, Galhardus de Vauro et Guilhelmus Cambo. Item presentes erant plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari. Super dicto articulo, dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super secundo articulo, dixit dictum articulum veritatem continere. Interrogatus qualiter scit, dixit quod ipse vidit et audivit et presens fuit in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose per octo dies post illam diem de qua facta est mentio in precedenti3 articulo, quod quidam homines qui se gerebant fore pro consulibus de Lauraco usque ad numerum quatuor, rogabant dominum P. et R. quod ipsi admitterent eos ad conpositionem super casalagiis et homagiis, monetis prohibitis et feudis militaribus et quibusdam aliis articulis, pro summa 3000 l.t., quam conpositionem concesserunt predicti domini P. et R. predictis consulibus et in eam concenserunt. Quibus factis dicti consules regraciati fuerunt predictis dominis P. et R., dicentes : Domini, grates magnas et pro Deo sic . Dixit etiam quod vultum ylarem faciebant et leti de dicta conpositione erant dicti consules prout prima facie apparebat. Item dixit quod nullus dictorum consulum dicte conpositioni contradixit, apellando vel aliqualiter reclamando. Interrogatus super fine dicti articuli, dixit se nichil scire.

Interrogatus super tertio articulo, dixit se nichil scire de contentis in eo. Dixit tamen addendo depositioni primi articuli quod post pignorationes et conpulsiones de quibus in depositione dicti primi articuli fit mentio, quod viginti quinque homines de Lauraco et amplius, ut sibi videtur, juraverunt dicto R. et dicto Symoneto, tactis sacrosanctis euvangeliis, in dicta villa de Lauraco, quod ipsi venirent Tholosam ad conponendum cum dominis P. et R. vel ad satisfaciendum de hiis que petebantur ab eis, et quod de Tholosa non exirent donec conposuissent vel de predictis satisfecissent. Interrogatus de tempore et loco et presentibus, dixit ut supra. Interrogatus super omnibus aliis et singulis contentis in dictis articulis et sibi expositis diligenter, dixit se nichil aliud scire nisi prout supra deposuit.

Pro dominis contra Lauracum.

V Johannes Casse de Castro Novo de Arrio, qui moratur apud Taravellam, uxoratus ibidem, serviens domini regis apud Tholosam, etatis triginta quinque annorum, ut dixit, juratus coram nobis S. et J. predictis, in presencia partium, die mercurii post octabas beati Martini yemalis, examinatus die veneris post dictas octabas, auctoritate dicte comissionis cujus tenor inferius continetur4, diligenter interrogatus deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, dixit quod quadam die de qua non recolit, sed fuit inter festum beati Micaelis et beati Luche euvangeliste, anno proxime preterito, Raymundus Durandi et Symonetus iverunt apud Lauracum ad conpellendum homines de Lauraco quibus queste erant inposite, ad solvendum questas predictas, et quod vidit et audivit quod servientes qui cum dictis Raymundo et Symoneto iverant pignorabant homines dicte ville, quorum nomine scripta erant in quodam rotulo tradito dictis servientibus et ipsi testi qui loquitur pro dicta pignoratione facienda, claves hostiarum capiendo et eas ad dictos R. et Symonetum adportando. Et tandem, dictis pignorationibus factis, illi qui pignorati erant requirebant a predictis R. et Symoneto predicta pignora sibi restitui, que restituere recusaverunt donec dicti homines juraverunt quod venirent Tholose ad pacificandum cum dictis dominis P. et R. vel ad solvendum questas sibi inpositas, nec exirent Tholosam quousque fecissent alterum predictorum. Dixit etiam quod singulariter dicta juramenta faciebant, quia singulariter ab eis petebantur queste predicte. Dixit etiam super fine dicti articuli quod debitores regios vidit arrestari et pignorari quando debita que regi debebant non solverant tempore conpetenti. Et de hoc dixit se vidisse uti in pluribus negociis et personis.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quadam die de qua non recolit, fuit tamen tempore quo predixit in precedenti articulo, quod ipse vidit et audivit quod Guillelmus Fabri, tunc consul de dictu villa, et tres alii consules, vocatis secum quindecim aliis hominibus dicte ville, vel circa, ut sibi videtur, rogabant dominum R. in capella beati Martini juxtam (sic) domini regis Tholose quod cum eis faceret conpositionem vel afinanciam super casalagiis, homagiis et feudis militaribus et monetis prohibitis, et exercitibus domini regis minus suficienter sequtis et quibusdam aliis que petebantur ab eis, pro summa 2500 l.t., quam conpositionem noluit admittere dictus dominus R., ymmo dixit eisdem consulibus et hominibus quod si contingeret ipsos exire de dicta capella conpositione non facta, quod nunquam de cetero admitterentur ad faciendam conpositionem de predictis pro minori summa 3500 l.t. Quibus dictis dicti consules et homines predictum dominum R. rogaverunt ut eos admitteret super predictis ad conpositionem 3000 l.t., quod et fecit. Et ibidem dicti consules et homines dictas 3000 l.t. se soluturos promiserunt. Et de hoc inquisitum fuit ibidem publicum instrumentum per R. Vita, notarium.

Interrogatus qualiter scit quod gratis fecissent dictam conpositionem, dixit per ea que predicta sunt, item quia videbat quod vultum ylarem faciebant et de dicta conpositione leti erant ut prima facie apparebat, item quia predicti consules et homines requisiverunt ibidem predictos dominos P. et R. ut mitterent ad villam de Lauraco R. Durandi et Symonetum pro recipiendis obliguationibus et juramentis ab aliis hominibus qui erant in dicta villa de Lauraco pro solutione summe predicte conpositionis, temporibus seu terminis in dicta conpositione contentis facienda.

Interrogatus de loco et tempore, dixit ut supra.

Interrogatus de presentibus qui erant in dicta conpositione facienda, dixit quod domini P. et R. predicti, magister G. de Gauderiis, R. Durandi, R. Vita et consules et homines antedicti, et ipse testis qui loquitur, et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

De fine dicti articuli dixit se nichil scire quia non fuit in tractu eorum, nisi prout supra deposuit. Interrogatus cum ipse deposuerit quod a singularibus hominibus queste singulariter peterentur, quare dicti consules et homines moti fuerant ad faciendam conpositionem generalem, dixit quod propter hoc, sicut credit, ut in dicta conpositione conprehenderentur alii articuli superius nominati, sive omnia alia prenominata que ab eis petebantur.

Interrogatus super tertio articulo, dixit quod predicti consules et homines juraverunt solvere pecuniam in dicta conpositione contentam thesaurariis domini regis et quod contra dictam conpositionem non venirent aliquibus temporibus vel locis. Utrum hoc gratis fecerunt credit quod sic pro ea que supra deposuit.

Interrogatus de loco, dixit quod in predicta capella, statim facta dicta conpositione, et presentibus supradictis. Interrogatus super omnibus et singulis aliis in dictis articulis contentis et sibi expositis, diligenter dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

VI. Bertrandus Puginherii, laycus et tinturarius comorans apud Villam Francam, et uxoratus ibidem, juratus, presentibus partibus, coram magistris S. et J. auctoritate comissionis sibi facte super hoc, cujus tenor inferius continetur, die mercurii post octabas beati Martini yemalis, examinatus die veneris post dictas octabas diligenter interrogatus deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, dixit cum ipse testis qui loquitur pignoratus fuisset in domum suam apud Villam Francam de una emina bladi et quod ejus hostium esset bannitum, sequtus fuit dictos R. Durandi et Symonetum, ut posset suum bladum recuperare et ostium domus sue liberari a banno inposito. Et cum venisset apud villam de Lauraco vidit quod dictus R. faciebat pignorari quosdam homines de villa predicta, ratione questarum que eis inposite fuerant, prout dicebatur. Et cum sic faceret eos pignorari vidit quod consules ville rogaverunt dictum R. quod ipse vellet a dictis pignorationibus desistere. Qui respondit eis quod non faceret nisi jurarent ad sacrosancta Dei euvangelia quod dicti homines a quibus queste petebantur vel aliqui alii pro ipsis venirent Tholosam pacificaturi seu satisfacturi pro dictis questis cum dominis P. et R. Qui consules fecerunt ibidem vocari quosdam homines dicte ville pro habendo concilio que essent facturi super hoc. Item dixit se vidisse et audivisse quod dicti consules et homines ordinaverunt inter se quod aliqui probi homines de dicta villa intrarent Tholosam ad conponendum seu pacificandum cum dictis P. et R. super dictis questis et super omnibus aliis que petebantur ab hominibus dicte ville, cum essent aliqua que tangebant omnes homines de villa predicta. Et tunc vidit quod dicti consules promiserunt dicto Raymundo Durandi quod ipsi venirent Tholosam ad pacificandum cum dominis P. et R. super dictis questis, vel ad inpetrandum aliquam gratiam seu dilationem, non tamen vidit eos jurare. Interrogatus an vidit pignora capi, dixit quod non, sed dicebatur ita quod quidam servientes erant in dicta villa qui pignorabant homines pro questis eis inpositis. Interrogatus de nominibus dictorum consulum dixit se nichil scire. Interrogatus de nominibus hominum pro quibus mandaverant dicti consules ut haberent concilium cum eisdem, dixit se nescire, sed bene erant usque ad numerum sexdecim vel octodecim prout sibi videtur. Interrogatus de tempore, dixit quod per quatuor vel quinque dies ante festum beati Luche. Item dixit quod bene credit quod officiales domini regis possunt pignorare homines pro debitis in quibus tenentur domino regi.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quadam die inter festum besti Micaelis et festum beati Luche euvangeliste, per quinque dies ante festum beati Luche, vidit et audivit quod consules de Lauraco, sicut dicebatur, et quidam alii homines de Lauraco, de quibus tamen nullum cognoscebat, ut dixit, ibant et redibant per aulam domini regis Tholose et tandem intraverant cameram que est in capite dicte aule, et cum ipse ascultaret, et intelligerent (sic) quod ipsi facerent et dicerent, dixit se vidisse et audivisse quod dicti consules et homines inter se dicebant quod ipsi darent domino regi 2500 l.t. et tandem ibi fecerunt se inscribi inter se ad summam 3000 l.t. Nescit tamen nomen illius qui fecit hujusmodi scripturam, sed fuit facta presente dicto Raymundo Durandi et Perrineto, et teste qui loquitur, qui erat in ostio dicte camere aperto. Et post ea recesserunt dicti consules et homines a dicta camera et intraverunt capellam beati Martini et ipse qui loquitur cum eis. Nescit tamen quid fuit actum vel dictum ibidem, sed audit quod in dicta capella scribebatur per Raymundum Vita, notarium, ut sibi videtur, nescit tamen quid, et audivit quod aliqui regraciabantur domino R. de Brulhiaco, dicentes : Domine, mille grates et pro amore Dei sit. Nescit tamen qui erant illi, sed dicebatur quod erant illi de Lauraco, et quando exiverunt de capella faciebant bonum vultum et ridebant et dicebant quod ipsi fecerant cum magistris quicquid voluerunt. Et super dicto articulo dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super tertio articulo et super omnibus aliis et singulis contentis in dictis articulis et sibi expositis diligenter nichil pertinens dixit, nisi prout supra dixit.

[VII] Symonetus de Pishalop, qui moratur cum domino P. de Latilhiaco, laycus, etatis 28 annorum vel circa5, ut dicebat, testis juratus in presentia partium coram magistris Symone Suavis, cantore ecclesie Agennensis, et Johanne Antonii, legum professore, judice Caturcense, auctoritate comissionis sibi facte, cujus tenor inferius continetur, die mercurii post octabas beati Martini yemalis, examinatus die sabbati post dictas octabas, diligenter interrogatus deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, dixit quod ipse qui loquitur et R. Durandi missi fuerant apud Lauracum cum quibusdam servientibus usque ad numerum decem vel circa ad pignorandum homines dicte ville, illos videlicet quibus queste fuerant inposite, quorum nomina in quibusdam rotulis sibi tradatis (sic) de mandato dominorum P. et R. continebantur. Et cum ipsi servientes missi fuissent per dictos R. et Symonetum ad pignorandum per villam in diversis locis, predictos homines et dicti servientes eos pignorarent pro questis predictis, venerunt ad ipsos R. et Simonetum consules dicte ville quorum nomina ignorat et quidam alii boni homines dicte ville, usque ad numerum triginta, quorum quibusdam queste erant inposite, et quibusdam non, et rogaverunt dictos R. et Symonetum ut vellent cessare a predictis pignorationibus, et pignora capta restituerent, et ipsi venirent Tholosam ad pacificandum vel ad solvendum questas sibi inpositas, dicentes quod alias temptaverant pacificare cum quibusdam aliis magistris super questis predictis et quod libenter vellent facere aliqua, data summa pecunie vel alio modo, aliquid tale quod esset utile pauperibus hominibus dicte ville a quibus queste petebantur. Ad quorum consulum et hominum preces dicti R. et Simonetus fecerunt restitui claves que capte fuerant pignorando dictis consulibus, ut eas restituerent hominibus quorum erant. Et prece petierunt quod, si qua alia pignora capta fuissent ab illis quibus queste erant inposite, quod illa pignora reponerentur ad loca sua, unde capta fuerant et ibi remanerent in manu domini regis.

Item dixit testis qui loquitur quod ipse et dictus R. receperunt sacramenta a dictis consulibus et quibusdam aliis hominibus dicte ville usque ad numerum triginta vel circa, quod ipsi infra octo vel novem dies intrarent Tholosam ad solvendum questas dictis hominibus inpositas, vel ad pacificandum aliquo modo si possent cum dominis P. et R. et quod dictam villam non exirent quousque fecissent alterum predictorum. Item dixit se credere quod liceat officialibus domini regis arrestare vel pignorare debitores regios pro debitis in quibus tenentur domino regi, aliter nescit quia parum fuit in partria (sic) et parum vidit uti in talibus.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod ipse non interfuit conpositioni, sed die que fuit facta conpositio, ut dicebatur, erat in aula regis Tholose et vidit predictos consules et homines dicte ville, exeuntes de capella beati Martini, ubi facta fuerat conpositio, sicut dicebatur, et vidit quod dicti consules et homines faciebant bonum vultum et ylarem et dicebant quod ipsi conposuerant cum dominis P. et R. pro 3000 l.t. et audivit quod cum aliqui eorum dicerent quos summa erat nimis magna, dicebant alii eorumdem hominum et consulum : Non curemus quia bonam habemus conpositionem. Item vidit quod dicti consules et homines intraverunt quandam cameram que est in capite aule domini regis Tholose cum magistro Raymundo Durandi et P. Dudeti, notario de Villafranca in Tholosano, et cum intrassent dictam cameram, et cum ipsis testis qui loquitur, vidit quod dictus R. Durandi asituavit se super unum de sedibus dicte camere et alii homines et consules dicte ville asituaverunt se in dictis sedibus circa ipsum et dixit se audivisse quod dictus R. Durandi dixit eis : Domini, placet dominis nostris quod ego faciam instrumentum publicum super conpositione quam fecistis cum eis. Qui responderunt : Domine, et similiter nobis placet. Et tunc dictus R. scripsit nomina eorum unius post alterum, singulariter. Quibus scriptis dicti consules et homines juraverunt unus post alterum singulariter ad sacrosancta Dei euvangelia, tactis euvangeliis, quod ipsi solverent pecuniam promissam nomine dicte conpositionis, certis terminis concessis eisdem per dictos dominos P. et R. et quod non venirent contra hujusmodi conpositionem aliquo tempore sive loco, requisiveruntque dictos R. Durandi et testem qui loquitur quod ipsi irent ad villam de Lauraco ad recipiendum sacramenta hominum dicte ville, qui non erant ibi presentes, de dicta conpositione servanda, sicut ipsi juraverant. Quod concesserunt eis dictus R. et testis qui loquitur, dum tamen hoc eis perciperent domini P. et R.

Interrogatus de tempore quo predicta vidit et audivit, prout supra deposuit, dixit quod hoc fuit inter festum beati Micaelis et festum beati Luche evangeliste, anno proxime preterito, de certa die tamen non recolit. Interrogatus an spontanei vel coacti se obligaverunt dicti consules et homines coram dicto R. Durando modo quo supra dixit, respondit quod predicta fecerunt spontanei, prout sibi videtur, quia ridebant et multum gaudebant de dicta conpositione, prout prima facie apparebat.

Item dixit testis qui loquitur quod ipse et dictus R. iverunt ad dictam villam de Lauraco, quasi per quindecim dies vel circa post factam conpositionem et predictam obliguationem et convocatis hominibus dicte ville per preconem publicum et de mandato consulum dicte ville, eisque congregatis in aula domini regis ville predicte usque ad numerum ducentorum hominum vel amplius, ut sibi videtur, dictus R. Durandi legit eis alta voce instrumentum confectum per manum ipsius super conpositione predicta, et formam dicte conpositionis eis intelligibiliter exposuit et quesivit ter vel quater alta voce si esset aliquis qui non consentiret conpositioni predicte, et tunc unus vel duo tantum modo de predictis hominibus surrexerunt, dicentes quod non consentiebant dicte conpositioni, sed alii consules et homines dicte ville illos sic reclamantes increpaverunt et redarguerunt mirabiliter super hoc et fecerunt illos tacere, ita quod finaliter omnes concenserunt predicte conpositioni et rogaverunt dictum R. Durandi ut super dicto concenssu et super aliis que ibi viderat et audierat faceret publicum instrumentum. Quibus dictis et actis dictus R. Durandi recepit sacramenta a dictis hominibus, tactis sacrosanctis evangeliis de solvendo summam predictam et de non veniendo in futurum contra conpositionem predictam, isto modo videlicet quod dictus R., tenens in manu sacra Euvangelia, stetit in ostio aule predicte, et accensis cereis cum hora esset tarda, antequam predicta conpleta fuissent, recipiebat dictus R. ab eis singulariter sacramenta sub forma predicta, secundum quod unusquisque eorum exibat singulariter de aule predicta.

Interrogatus de loco et tempore, dixit ut supra. Interrogatus de presentibus, videlicet de aliis qui non erant de comunitate ville predicte, dixit quod R. Grossi de Tholosa, qui tunc erat locum tenens bajuli dicte ville, magister B. Terreni de Villafranca, Arnaldus Capa de Avinione, R. Grossi de Avinione, Bertrandus Puginherii, B. Graziti, Guilhelmus Cambonis, serviens, et plures alii servientes quorum nomina longum esset narrare. Item dixit quod in crastina die postquam predicta facta fuerunt, ipse testis qui loquitur cum quodam notario dicte ville, de cujus nomine non recolit, sed cognominatur de Bosco, cum quibusdam de consulibus et hominibus dicte ville ivit hostiatim per unam partem illius ville et scribebat dictus notarius omnia nomina hominum et mulierum et puerorum cujuslibet domus singulariter ad hunc finem, ut dixit, ne si aliqui extranei venirent comorari in villa predicta gauderent privilegiis concessis hominibus dicte ville ratione conpositionis predicte, et ex alia parte ville ibat Petrus Dudeti, notarius de Villa Franca, cum quibusdam aliis hominibus dicte ville ad id agendum quod agebat dictus testis qui loquitur cum dicto notario in alia parte dicte ville et sub forma predicta. Interrogatus super omnibus aliis et singulis in dictis articulis contentis et sibi expositis diligenter, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

Tenor vero dicte comissionis talis est :

Egidius, decanus ecclesie beati Martini Turonensis, Stephanus archidiaconus Brugensis, clerici, ac Gaufridus de Vindocino, miles illustris regis Francorum, ad inquirendum super meritis conpositionum generalium et ad quedam alia ad senescalliam Tholosanam auctoritate regia destinati, discretis viris cantori Agennensi et magistro Johanni Antonii, judici Caturcensi, salutem et scinceram dilectionem. Cum nos cognitionem causarum seu querelarum quas syndici ville Fani Jovis ac quidam ex consulibus Castri Novi de Arrio, de Alta Ripa et de Lauraco pro se et universitatibus dictorum locorum contra magistrum P. de Latilhiaco, canonicum Suessionensem, clericum, et dominum Radulphum de Brulhiaco, militem domini nostri regis, coram nobis movent et dicti P. et R. contra eosdem ad presens intendere nequeamus, plures aliis regiis negociis occupati, vobis examinationem testium dictarum partium qui coram nobis juraverunt tenore presentium committimus, dantes vobis nichilominus potestatem quod si alterutra partium aliquos testes producere voluerit, qui non juraverint coram nobis, quod eorum juramenta recipere et eorum depositiones audire possitis, et alias legitimas probationes admittere et dictas depositiones nobis fideliter reportare vel sub sigillis vestris remittere fideliter interclusas. Datum Tholose sabbato post festum beati Martini yemalis, anno Domini MoCCo nonagesimo octavo.

Notes

1 Ces 4 mots remplacent : de die certa non recolit, rayé.

2 et levatores rayé.

3 Ms : predetenti.

4 Ces 4 mots en interligne.

5 Vel circa, en interligne.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (13) (Archives nationales, J 1034, n°47)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete96/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page