IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (08)

Archives nationales, J 1032, n°18

Enquête

[1]

Testes producti ex parte magistri P. de Latilliaco et domini Radulphi de Bruilliaco ad probandum intentionem suam contra consules Castrinovi de Arrio in causa que coram nobis vertitur inter ipsas partes et super hiis que idem P. et R. probare intendunt contra eosdem consules, qui juraverunt ipsis consulibus presentibus et deposuerunt, prout inferius in eorum depositionibus continetur, anno Domini MoCCo nonagesimo octavo.

I Magister Guillelmus de Gauderiis, de Tholosa, qui juravit die mercurii ante festum beati Dionisii et deposuit dominica post dictum festum, requisitus quid scit de contentis in primo dictorum art. sibi expositis antequam deponeret, dicit quod scit quod spontanei compositionem fecerunt1 et sindicos constituerant ad obligandum se in summa financie supradicte, et hoc scit quia fuit presens dicte compositioni, et vidit instrumentum sindicatus predicti.

Requisitus quomodo scit quod spontanei compositionem fecerunt, dicit quod ipse vidit plures tractatus super compositione predicta et primo offerentes 10000 l.t., secundo 15000 l.t. post aliquos dies, tercio cum peterentur ab eis precise 20000 l.t. dicti consules et quidam alii homines dicti loci supposuerunt se super hoc misericordie et voluntati magistri P. de Latilliaco qui ibidem dixit quod pro compositione predicta solverent 18000 l.t.

Quo dicto, dicti homines dixerunt eidem : Domine, multas grates.

Requisitus de tempore, dicit quod in hyeme proximo preterita.

Requisitus de loco, dicit quod in Camera Denariorum in aula nova domini regis.

Requisitus de nominibus consulum, dicit quod Guillelmus Garreti, Bernardus Dulcis, Petrus de Calveraico et Remondus Magarroni, qui se dicebant consules dicti loci, et Simon Dulcius et Dulcius, fratres, qui sunt de villa predicta, et quidam alii de quibus non recolit.

Requisitus de nominibus sindicorum, dicit quod Guillelmus Bernardi, Guillelmus Lupati, ut sibi videtur, et duo alii quos nominare nescit quoniam credit quod essent quatuor.

De contentis in dicto art. dicit se nichil aliud scire et super aliis art. non fuit productus in testem.

II Remondus Durandi de Avinione, notarius, etatis circa 40 annorum, ut dicit, juratus die mercurii predicta et deposuit dominica inmediate sequenti, super secundo, tertio et quarto art. productus.

Requisitus quid sciat de contentis in secundo etc., dicit quod pluribus interfuit tractatibus et postea, post multos tractatus, venerunt usque ad oblationem 12000 l.t. quas obtulerunt consules per dominos Arnaldum de Villario et Petrum de Pradinis, super compositione facienda, super casalagiis et homagiis et aliis art.

Dicit eciam quod magister Petrus respondit quod sufficienter non offerebant sed ducebant2 eum per truffas et quod nullus de illis quibus erant queste imposite exiret castrum nisi solutis prius questis sibi impositis. Et tunc Guillelmus dictus Garreti dixit : Ergo recedem quia non est michi imposita questa. Et bene steterunt in illo arresto bene per spacium unius leuce. Postea, de licencia magistri Petri, iverunt ad prandium. Dicit eciam quod postea iverunt ad Castrum Novum, prout audivit dici, quia aliter nescit.

Dicit eciam quod missus fuit per dictos P. et R. cum litteris3 senescalli Tholose et per eorum litteras apud Castrum Novum ut compelleret eos quibus erant queste imposite ad solvendum easdem questas, et dederunt dicti P. et R. ei rotulum de nominibus illorum quos volebanttcompelli ad solvendum questas. Et cum venisset ibi revocatus fuit per dictos P. et R. antequam aliquem compelleret.

Requisitus si post compositionem predictam compulit dictos consules et homines Castrinovi vel scivit quod compulsi fuissent, dicit quod de mandato dominorum P. et R. ivit una cum quodam notario ad dictam villam Novi Castri (sic) et precepit servientibus quos ibi invenit quod dictos consules et universitatem compellerent ad solvendum 750 l. pro solutione primi pagamenti, pro termino jam elapso.

Requisitus de tempore prime compulsionis pro questis exigendis, dicit quod circa festum beati Saturnini nuper predictum.

Requisitus de tempore compulsionis pro solutione primi pagamenti dicte compositionis, dicit quod circa Ramos Palmarum nuper preteritos.

Requisitus de nominibus servientum in ultima compulsione et quot erant, dicit quod bene viginti vel plures erant, videlicet Renerus Pernus, Oudinus, Curetus, Johannes Falconnerius et alii quorum nomina ignorat.

De dicto art. nichil aliud scit.

Item requisitus super tercio dictorum art., dicit quod dicti consules dederunt sibi una litteram, eidem testi directam, ex parte domini R. de Bruiliaco, in qua dicit idem testis contineri verba qui secuntur : quia consules Castrinovi de Arrio finaverunt nobiscum ad 18000 l.t. ab omnimodo executione bonorum suorum totaliter desistatis. Qua littera visa ipse testis supersedit.

Item dicit idem testis quod cum ipse faceret compelli aliquos homines de Soilonellis et de Villanoveta, ad solvendum questas eis impositas, consules Castrinovi direxerunt eidem testi litteras per quos ipsum testem rogabant quod supersederet a levatione questarum ab ipsis hominibus, cum ipsi homines essent de consulatu eorum et ipsi finaverant pro ipsis hominibus, sicut pro semetipsis in compositione quam fecerant cum dominis P. et R., et, visa littera, a levatione questarum dictorum hominum supersedit.

De residuo art. nichil scit.

Item requisitus super quarto art., dicit dictum art. esse verum.

Requisitus quomodo scit, dicit quia cum venissent sex consules Novi Castri ad grangiam de Venestvilla coram domino R. de Bruilliaco, cum eodem domino R. tractaverunt quod 750 l. infra Ramos Palmorum penes thesaurarium domini regis Tholose deponerent et quod nisi impetrarent a domino rege gratiam infra Ascensionem Domini, dicta pecunia sic deposita cederet in solutionem debiti primi termini composicionis predicte et4 si rex faceret eis graciam infra dictum terminum, quod dictus dominus Radulphus redderet eis dictam pecunie summam.

Et tunc supervenientibus ibidem bene usque ad 99 de hominibus dicti Castrinovi cum dictis consulibus, vel circa, promiserunt gratis et spontanei ut apparebat5 modo predicto deponere dictam pecuniam et super hoc testem qui loquitur rogaverunt facere publicum instrumentum, quod fecit idem testis, sicut asserit.

Requisitus de tempore quando factum fuit, dicit circa quindecim dies ante festum Ramorum Palmarum nuper preteritum6.

Requisitus de presentibus, dicit fratre Guillelmo Goberti, fratre Bernardo Berengarii de ordine predicatorum et fratre Arnaldo Rebella de eodem ordine.

Requisitus de nominibus consulum, dicit Guillelmo Garreti, Bernardo Dulci, Petri de Calverayco, Remondo Magarroni, Gaillardo Durandi et Petro Laurencii et pluribus aliis hominibus dicti loci.

De dicto art. plura nescit.

Notes

1 Ici 5 mots rayés : quidam qui dicebant se consules.

2 Ces 2 mots en interligne.

3 Ce mot en interligne.

4 Ici mots rayés : ad hec dicti consules se obligaverunt.

5 Ces 5 mots en interligne.

6 Ces 2 mots id.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (08) (Archives nationales, J 1032, n°18)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete91/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page