IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (01)

Archives nationales, J 892, n°32

Enquête

[1]

Coram vobis reverentissimis dominis, videlicet domino decano Turonensi et domino archidiacono Brugensi in ecclesia Tornacensi egregioque viro domino Gauffrido de Vindocinio, militi domini regis ad partes tholosanas regia celsitudine destinatis obi endo proponunt consules castri Sancti Felicis prout in subsequentibus continetur.

Protestato in primis per consules castri Sancti Felicis nomine suo et universitatis et hominum ejusdem castri quod per ea que obiciunt seu obicient contra personas testium ex parte dominorum P. de Latilhiaco et domini Radulphi de Brulhiaco contra ipsam universitatem productorum, non intendunt alicui facere vel dicere aliquam injuriam, set ea que dicent dicunt, proponunt seu proposituri et dicturi sunt proponunt eo meliori modo et nomine quibus possunt et debent pro conservatione et tuitione jurium ipsius universitatis.

Item protestato quod per ea que modo proponunt non intendunt renunciare juris beneficio quin possint et debeant petere et habere ex integro copiam omnium actorum, confessionum, attestationum et aliorum processuum cause universitatis predicte contra dominos P. et R. pendentis coram nobis dominis reverendis antequam per vos prout actum est et concessum per dictos homines et universitatem relacio fiat domino nostro regi prout jura volunt.

Item protestato quod per hec que modo proponunt vel proponent non intendunt renunciare quin possint in dictos testes, personas et dicta illorum testium dicere post publicationem attestationem ipsorum testium si aliqua fueriht propenda vel eis appareant quod expediat tunc proponi.

Item repetitis protestationibus superius factis a quibus tacite vel expresse recedere non intendunt et generaliter omni jurisque beneficio prefate universitate reservatis, dicunt et proponunt consules memorati modo et nomine quibus supra contra testes infrascriptos prout contra ipsos et universitatem suam producti sunt ut sequitur.

Dicunt et proponunt consules memorati modo et nomine quibus supra quod magistro Guillelmo de Gauderiis nec ejus testimonio est fides aliqua adhibenda eo quod evidenter apparet et est manifestum et notorium quod ipse particeps est, et fuit dictarum compositionum et violenciarum et met et impressionum dictis consulibus et hominibus dicte universitatis super financia de qua detranctanda vel anullanda seu nulla pronuncianda agitur faciendis.

Item et quia in ista financia de qua in presenti causa agitur facienda dictis dominis P. et R. ut adjutor seu consiliarius assedebat et illam financiam tractavit et in eadem tractator seu ordinator fuit et pro illo tractatu commondum seu emolumentum extitit assequtus.

Item et quia publice coram vobis, dominis in presenti causa ipsis dominis P. et R. quasi tanquam deffensor existens et pro ipsis, quin immo partem faciens constitit intentionem predictorum dominorum P. et R. contra dictam universitatem sepe et sepius affirmando.

Item et quia manifeste ostendit se habere affectionem et intentionem quod dicti P. et R. in dictis causis obtineant et quod dicta universitas, quod absit, subcumbat. Item quod est familiaris et domesticus predictorum dominorum P. et R.

Item eadem per omnia, excepto quod non astitit eis ut consiliarius dicunt contra Remondum Durandi nichiominus adicientes contra Remondum predictum quod ante tempus sui lati testimonii fuerat pro eisdem dominis P. et R. comissarius et eciam exequtor deputatus ab ipsis dominis P. et R. tam in facto casalagiorum quam homagiorum et aliorum, pro quibus vel ratione quorum dicte financie dicuntur esse facte, qua comissione necnon et exequtione facta contra dictam universitatem et hominum ipsius universitatis sepe et sepius fuit usque vel pocius abusus.

Item quod est perjurus vilis, persona et raptor et depredator bonorum et exercens improbum feu et infamis per consequens et multis aliis criminibus irretitus et quod etiam talis erat tempore lati testimonii in predicta causa.

Item quod ipsius Remondi interest specialiter et singulariter dictam financiam non retractari cum illius pretextu et occasione cujusdam ordinationis quam a dictis dominis P. et R. factam esse dicebat videlicet quod de qualibet libra financie 3 t. idem Remondus, qua retractata dicta financie tanquam indebite et sine causa habitas restituere debebit.

Item dicunt et proponunt quod Remondo Vide et ejus testimonio non est fides in aliquo adhibenda eisdem rationibus et objectionibus habitis pro repetitis et propositis contra ipsum que fuerunt objecte et proposite contra predictum magistrum Guillelmum de Gauderiis.

Item dicunt et proponunt quod Radulpho de Landa et ejus testimonio non est fides in aliquo adhibenda eo quod ipse est domesticus et commensalis, portans seu tenens sigillum dicti domini Radulphi et est alienigena et ignotus et talis erat tempore lati testimonii in hac causa.

Item eadem per omnia dicunt contra Jaquetum de Pomeriis, hoc excepto quod non est sigillifer dicti domini Radulphi, adjacentes nichilominus quod idem Jaquetus ante tempus sui lati testimonii fuit per dictos dominos P. et R. exequtor deputatus una cum quibusdam aliis in negociis homagiorum et casalagiorum et aliorum pro quibus dicuntur predicte forte (?) facte qua executione fuit sepe et sepius usque et etiam abusus, adjicientes quod a dictis consulibus habuit 18 l.t. pro 3 t. quos de qualibet libra financie petebat, qua financia retractata restituere debebit dictas 18 l.

Item et quia ipsius specialiter interest dictam financiam non retractari prout in personam Remondi Durandi superius propositum extitit et objectum.

Item dicunt et proponunt quod nec Raimondo Boerii et ejus testimonio est fides in aliquo adhibenda ei quia est et erat tempore sui lati testimonii infamis, perjurus, vilis pauperque tabernarius, lusor taxillorum, Dei et sanctorum blasfemator et adulter et fuit corraterius et et proseveta et mediator et illicite multarum financiarum et exinde emolumentum habuit necnon et familiaris dictorum dominorum P. et R., et foequenter immo frequentissime cum eisdem convivans1 et quia binas nupcias seu bina matrimonia cum duabus mulieribus eodem tempore viventibus contraxit, preterea ut infamis fuit per dominum Eustachium, quondam senescallum Tholosanum, sententialiter ab omni officio publice exercendo amotus perpetuo et privatus et talis erat tempore sui lati testimonii in hac causa.

Item contra Guillelmum Deyde eadem et per omnia que dicta sunt proxime contra Remondum Boerii predictum2 excepto quod non contraxit binas nuptias.

Item contra Remondum Porcelli dicunt eadem et per omnia que supra dixerunt contra Remondi Durandi predictum.

Item dicunt contra Guillelmum Boneti quod non est sibi et ejus testimonio fides adhibenda quia pauper, vilis et diffamate vite infamis, fur qui etiam supra furto sine auctoritate judicis composuit et transegit et etiam quia est alienigena et ignotus et proseneta et mediator etiam illicite plurium financiarum et inde commodum habuit, commissarius et exequtor deputatus deputatus per dominos P. et R. super negocio homagiorum et casalagiorum, qua exequtione sepius usus fuit, adjacientes quod talis erat tempore testimonii sui lati.

Item quod Petro de Tierno, alias vocato de Malagota et ejus testimonio non est fides in aliquo adhibenda eo quia est homo vilis, pauper, alienigena et ignotus, lusor taxillorum et tabernarius, perjurus et de falso propter falsum ab ipso testimonium latum sentencialiter condempnatus ad amittendam lingam et ad amissionem omnium bonorum suorum et ad exilium perpetuum extra provinciam Narbone ; ita et quia fuit comissarius et exequtor sicut contra proximum testem est proxime objectum.

Item contra Jacobum Furnerii dicunt quod non est sibi et ejus testimonio fides in aliquo adhibenda eo quia exequtor deputatus ac etiam commissarius predictorum dominorum P. et R. super negocio homagiorum casalagiorum et aliorum propter que predicte financie dicuntur esse facte, qua exequtione usus fuit sepissime, adjacientes quod talis erat tempore sui lati testimonii in hac causa, item familiaris predictorum dominorum P. et R. et frequenter cum ipsis convivans, adjacientes quod talis erat tempore sui lati testimonii in causis seu negociis predictis.

Item contra Petrum Bergondi servientem dicunt quod non est sibi et ejus testimonio fides in aliquo adhibenda, eo quia est familiaris et domesticus dictorum dominorum P. et R. et alienigena et ignotus, pauper et vilis persona et perjurus et fuit exequtor deputatus una cum dicto Jaqueto in negociis homagiorum et casalagiorum et aliorum pro quibus dicuntur predicte financie qui exequtione sepe et sepius fuit usus et eciam abusus, et quia talis erat tempore sui lati testimonii in hac causa, adicientes quod a dictis financiis habuit 4 l.t. pro tribus t. quos pro qualibet libra financie levabatur, qua retractata ipsas restituere debebat.

Quibus petunt predicti consules responderi per dictos dominos P. et R. quatenus factum tangunt et petunt diem ad probandum eis assignati, protestato tamen predictos consules ante et post quod non astringent se ad omnia predicta probanda, set ad ea tantum que eis probata sufficiant de premissis. Predicta dicunt juris beneficio in omnibus sibi salvo.

Item quod omnes et singuli testes supradicti erant tales quales supradicti sunt tempore sui lati testimonii in hac causa.

Notes

1 La fin de l'article d'une autre écriture

2 La fin de l'article d'une autre écriture.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (01) (Archives nationales, J 892, n°32)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete83/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page