IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Témoins produits par Bernard Garret. Testes producti per Bernardum Garreti ad probandum objectiones que sequuntur.

Archives nationales, J 1034, n°48

Enquête

[1]

Intendit probare Bernardus Garreti de Castro Novo de Arrio quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus de na Tholsana, Poncius Martini, Petrus Burdi, testes producti contra ipsum, sunt ipsius inimici capitales et erant tempore sui lati testimonii contra eum et antea, ita quod vellent ipsum Bernardum amissione bonorum, rerum et corporis, et ad hoc probandum producit hos testes :

Item intendit probare quod Raimundus de na Tholsana, tempore sui lati testimonii et ante, erat perjurus, super eo quod securitatem regiam prestitam per ipsum Raimundo de Purgo et ejus uxori medio juramento fregit eosdem percussiendo et male tractando, propter quod fuit captus, condampnatus et redemptus et ad probandum producit hos testes

Item intendit probare quod Johannes Valhoni, Raimundus Guilebertus et Guillelmus, fratres, terras quas sibi vendiderunt, quas ipsi fratres modo dicunt et asserunt esse de cassalatico domini regis tempore venditionis sibi per eos facte, vendiderunt sibi francas nullam mensitionem quod essent de casalatico domini regis et ipso Bernardo Garreto, non existent in aliquo servicio domini regis et ad hoc probandum producit hos testes

Item intendit probare quod Bernardus Comes de Solhanello est perjurus et erat tempore sui lati testimonii. Prestitit enim carrogium, 10 annui sunt, et a 10 annis supra, de anno in annum usque ad 20 annos domino Geraldo de Ruppe Forti et ejus p.at. sine aliqua contradictione sicut alii cohabitatores ville de Solhanello, item quod est inimicus capitalis dicti domini Geraldi et erat tempore sui lati testimonii et ante et vellet ipsum domini Geraldi admissionem bonorum et rerum et ad hoc pro bandum producxit hos testes et sequens capitulum

Item hoc idem intendit probare contra Petrum Gauberti quod contra pro Bernardum Comitem et plus, quod dictus Petrus Gauberti ante tempus lati testimonii contra dictum Bernardum Garreti portaverat cruces de feltro ratione criminis hereseos et crat vilis persona et ad hoc probandum producit omnes testes proxime productos contra Bernardum Comitem et plus

Item intendit probare quod Guilabertus Gauberti stetit et fovit larem suam (rayé) et suum domicilium in decimario de Peyrenx extra terminalia de Solhanels per 10 annos continuos et etiam extra decimarum de Cugurone et adhuc facit. Item hoc idem dicit de Raimundo Gauberti et ad hoc probandum producit hos testes

Magister Guillelmus Provincialis, notarius, testis juratus, interrogatus, dixit se scire quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus de na Tholsana et Petrus Martini et Petrus Burdi, testes productos contra Bernardum Garreti, sunt ipsius Bernardi inimici et erant tempore sui lati testimonii.

Interrogatus qualiter hoc scit, dixit quod ex eo quia vidit et audivit quod predicti testes in presenti negocio associabant Raimundum Balinerii, partem contra dictum B. Garreti in dicto negocio faciendo et dixit quod publice dicitur apud Castrum Novum quod ipsi testes solverunt et contribuerunt sumptibus sive expensis presenti negotii contra dictum Bernardum, nec locuntur cum dicto Bernardo ad invicem nisi de malo.

Item dixit se credere quod vellent admissionem bonorum et rerum dicti Bernardi, rationibus predictis, et dixit quod dictus Raimundus de na Tholsana, constitutum coram magistro Herg. de Maureol, tunc judice Lauragesii, apud Castrum Novum, ubi tenebat asisiam suam, ad mandamentum ipsius judicis prestitit securitatem regiam Raimundo de Burgo et ejus uxori, et juravit ad sancta Dei evangelia quod in posterum non offenderet ipsos in personis nec in rebus et dixit quod ipse testis recepit instrumentum de predicta securitate et juramenti predicti. De loco, tempore et personis, dixit prout in dicto instrumento continetur.

Item dixit quod postmodum dictus Raimundus de Burgo et ejus uxor asecurati denuntiaverunt quod dictus Raimundus de na Tholsana, frangendo securitatem percusserat ipsos et dixit quod ipse testis de predictis una cum bajulo dicti loci et consules inquisivit. Et, reperto quod ita feceret dominus rex habuit, tam a dicto B. quam A. ejus frater, qui associaverunt similiter dictos conjuges et etiam interfuerat dicte percussioni, 50 l.t. ex causa conpositionis qua dicti fratres fecerant. Inde cum domino Petro de Plah., tenente tunc locum domini senescalli Thol. et hoc dixit se scire quia ipsis testis fuit presens omnibus, excepta solutione dictarum 50 l.t. De tempore dixit quod non recordatur. Item dixit quod ipse testis recepit quoddam instrumentum continens quod Johanna, uxor quondam Guillaberti Balhoni, de Castro Novo, et Johannes, ejus filius, et Bernarda, uxor dicti Johannis, vendiderunt dicto Bernardo Garreti duas pecias terrarum in decimario Cugur., precio 65 s.tol., nulla mensitione facta tunc, quod ipse audiret, an essent de casalatico necne. Et hoc fuit anno Domini Mo CCo LXXIIo X die in fine julii. De testibus aliis dixit prout in dicto instrumento continetur.

Item interrogatus dixit quod ipse nunc gener Bernardi Garreti et contracxit cum ejus filia matrimonium in festo Natalis Domini proxime preterito, fuit unus annus.

Arnaldus de Calvayraco, senior, testis juratus, interrogatus, dixit quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus fratres, Poncius Martini et Petrus Burdi sunt inimici dicti Bernardi Garreti, testes producti, et erant tempore dicti lati testimonii et ante. Interrogatus qualiter hoc scit, dixit quod ipse pluries audivit dici ab eis malum de Bernardo Garreti et frequenter dicunt malum de eo et dicunt etiam quod vellet quod decostaret eis quod dictus Bernardus Garreti esset dissipatus et dixit quod dicti testes associant dictum R. Balinerii contra dictum B. Garreti et affolquant eum et consulunt sibi ad invicem cotidie et credit quod faciant partem cum eo, nec hoc negant, ymo in carr. hoc dicunt et ipse hoc vidit et audivit et est fides ipsius testis quod omne malum procurarent et et cerquarent dicto B. et dixit quod est unus annus et ab uno anno citra

Germanus Fogueti de Castro Novo de Arrio, testis juratus, interrogatus, dixit quod ipse testis vidit et videt quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus et Petrus Burdi et etiam Poncius Martini a pauco tempore citra associant dictum Raimundum Balinerii in presenti negocio et faciunt, ut credit, partem cum eo in dicto negocio et audivit pluries ipsos dicentes verba ex quibus apparebat ipsos facere partem et esse de parte, nec credit quod ipsi negarent quin faciant partem in dicto negocio contra dictum B. Garreti et solvant expensas dicti negocii, nec ipse testis videt quod dicti testes liquantur B. Garreti nisi de verbis de

Item dixit quod vidit R. de na Tholsana captum apud Castru Novum et arrestatur in aula Castri Novi pro eo quod dicebatur securitatem fregisse quam prestiterat Raimundo de Burgo, percusciendo eum, et ipse testis audivit dici quod decostiterat ei 50 l.t., ut sibi videtur et hoc dixit quod fuit unus annus et plus.

Magister Petrus Belsa, notarius Castri Novi, testis juratus, interrogatus dixit quod ipse scit quod R. de na Tholsana et Galhardus, fratres, sunt inimici capitales dicti B. Garreti hoc ideo quia ipse testis audivit ab uno anno citra quod Raimundus de naaTholsana dixit in presentia domini Guillelmi de Bergeriis, quod ipse vellet esse suspensus pro eo quod Bernardus Garreti esset suspensus. Item dixit quod Petrus Burdi et Poncius Martini inimicantur dicto B. Garreti et associant una cum dictis fratribus dictum Raimundum Balinerii in presenti negotio et credit quod faciant partem cum eo contra dictum B. Garreti et ita dicitur, et ipse testis quod pro product. testis contra dictum B. Garreti in presenti negocio. Item dixit quod vidit quod dictus Raimundus de na Tholsana prestitit securitatem Raimundo de Burgo et ejus uxori petentibus coram domino Hergulhosio, tunc judici Lauragesii, et juravit quod non facere eis malum nec rebus eorum. Postque, cum diceretur quod dictus Raimundus de na Tholsana fregerat dictam securitatem percusciendo dictum Raimundum de Burgo. Inde ipsum R. captum illa de causa in aula Castri Novi et dixit quod reperto per IIII quisitus quod ipse testis vidit et legit quod sic fecerat, vidit ipse testis quod Arnardus Furnerii, Galhardus de na Tholsana et Bernardus Fogueti solverunt 50 l.t. B. Carreti (sic) superbajulo, nomine domini regis, ex causa compositionis ratione frautionis (sic)securitatis predicte, et ipse testis scripsit litteras recognitorias predictorum. De loco, tempore et personis, dixit prout in ipsis litteris continetur.

Bonetus de Payrano de Castro Novo de Arrio, testis juratus interrogatus, dixit quod credit quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus, fratres, Poncius Martini et Petrus Burdi, testes predicti, sunt inimici capitales dicti Bernardi Garreti et quod vellent quod admitteret bona et res suas et dixit quod ipse videt quod procurant et dicunt malum de dicto B. in plateis et alibi et non celant se de hoc, et associant R. Balinerii in presenti negocio et credit quod faciant partem cum eo. Interrogatu de tempore, dixit quod ab uno anno citra vel circa.

Petrus de Gaulegio, de Castro Novo de Arrio, testis juratu interrogatus, dixit iddem quod Germanus Fogueti, excepto quod nescit si dictus Raimundus de na Tholsana fuit captus et dixit quod ipse credit firmiter quod vellent dicti testis (sic) admissionem bonorum et rerum suorum et ipse pluries audivit ipsos loquentes de malo dicti B. Garreti nec ipse testis videt quod loquantur ei, nisi de malo. Dixit tamen quod ipse testis non audivit quod dicerent aliqua verba contumeliosa de dicto B., quia cavent sibi de ipso teste.

Raimundus Gavaldani, notarius, testis juratus, interrogatus dixit quod Johanna, uxor quondam Guilaberti Valhoni, et Raimundus Valhonus, ejus filius, vendiderunt B. Garreti quandam petiam terre liberam et dixit quod ipse testis non recordatur quod aliqua mencio fieret ibi nec alibi quod esset de casalatico, et dixit quod ipse testis fecit instrumentum de dicta venditione, de quibus dixit prout in dicto instrumento continetur. Dixit tamen quod nescit si dictus B. Garreti erat tunc in servicio domini regis necne.

Raimundus Poncii, de Castro Novo de Arrio, testis juratus, interrogatus, dixit quod ipse testis fuit testis in quodam instrumento qualiter Valhones venderent terras Bernardo Garreti quod scripsit, vel Gavaldanus, vel Caramannus not. Castri Novi. Et dixit ipse testis quod ipse testis non audivit tunc, quod recordetur, quod fieret mencio quod dicte terre essent de casalatico. De quibus dixit prout in dicto instrumento continetur. Dixit etiam quod ipse testis non recordatur si dictus B. Garreti erat tunc in servicio domini regis nec credit quod esset, ut dixit.

Bernardus Raynaudi de Castro Novo de Arrio, testis juratus interrogatus, dixit se nichil scire quod non dixit ; tamen quod ipse dixit quod interfuit alicui venditioni facte per dictos Vallones B. Garreti pro eo quia dicitur quod ipse testis est testis subscriptus in instrumento venditionis predicte.

Raimundus Magarro, textor de Castro Novo de Arrio, juratus, interrogatus, dixit iddem quod Raimundus Poncii, testis predictus.

Petrus Durandi, mercator de Castro Novo de Arrio, testis juratus, interrogatus, dixit quod vidit etiam hoc anno Petrum Gauberti portantem cruces de feltro. Item dixit quod vidit per 16 annos continue preteritos stare et Guilhaberto Gauberti et Raimundo in decimario de Peyrenx quod est extra terminalia de Solhanels et etiam extra terminalia de Cugurone. Interrogatus qualiter scit quod scit (sic) extra dicta terminalia quia moratur juxta capmas Petri Durandi et in decimario de Peyrenx et prope Peyrenx et est ultra Fesquel et decimariummpredictum usque ad Fesquel.

Petrus Fabri de Castro Novo, testis juratus, interrogatus, dixit iddem quod R. Poncii, testis predictus.

Petrus Durandi, testis juratus, interrogatus, dixit iddem quod Petrus Durandi, frater ipsius testis, excepto quod de tempore dixit de 10 annis tantum.

Arnaldus Talhaferrum, testis juratus, interrogatus, dixit se nichil de venditione nec de aliis quod recordetur.

Petrus Bertrandi de Castro Novo, testis juratus, interrogatusn dixit iddem quod B. Raynardi.

Guillelmus Lobati, consul Castri Novi de Arrio, testis juratus, interrogatus dixit quod credit quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus, fratres, Poncius Martini et PetrussBurdi sunt inimici B. Garreti et credit quod vellent amissionem ipsius bonorum et rerum, et vidit quod associant Raimundum Balinerii in presenti negotio.

Petrus de na Bonasias, testis juratus, interrogatus, dixit quod Raimundus de na Tholsana et Galhardus sunt inimici B. Garreti et ipse testis hoc audivit dici ab eis et quod omne malum quod possent ei facere quod facerent et procurarent, et credit quod Petrus Burdi et Poncius Martini similiter sint ejus inimici quia videt eos stantes, simul euntes et redeuntes cum Raimundo Balinerii. Et ita dicitur apud Castrum Novum.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Témoins produits par Bernard Garret. Testes producti per Bernardum Garreti ad probandum objectiones que sequuntur. (Archives nationales, J 1034, n°48)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete71/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page