IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur l'institution d'une foire à Bagnols. 1293

Archives nationales, J 895, n°5

Enquête

[1]

Venerabili viro domino magistro Guillelmo de Crespeyo, cancellario domini regis.

Excellentissimo principi domino regi Francorum illustri, Alfonsus de Rouvrays, miles suus, senescallus Belliquadri cum omnimoda reverencia atque fideli servitio se ipsum ad omnia preparatum. Vestre regie majestati significo me vestras litteras recepisse in hec verba :

Phi Dei gratia Francorum rex senescallo Bellicadri salutem. Intelleximus, magistro Petro de Biterris, procuratore nostro referente, quod pro nobis ipse tractavit cum dominis ville de Balneolis, in qua villa octavam partem habemus, si nundinas in dicta villa concedimus, volentibus dominis, ultra dictam partem nostram medietas tocius emolumenti ex dictis nundinis provenientis nostra erit et utile similiter erit nobis. Quare vobis mandamus quatenus de premissis vos diligenter informetis et si concedi possunt sine alterius prejudicio et id quod invenietis nobis apportetis aut mittatis sub sigillo vestro fideliter interclusum. Actum Parisius die sabbati ante Ramos Palmarum anno Domini MoCCo nonagesimo secundo.

Quarum auctoritate litterarum ad informationem contentorum in dictis litteris processi, vocatis nobilibus et aliis probis viris existentibus de villis inferius nominetis :

De Mecia fuerunt isti : Bremundus dominus Ucecie, Petrus Cliveri, Jacobus Macari, consules civitatis Ucecie, magister Egidius, notarius curie Ucecie, et magister Durandus, notarius dicti Bremundi.

Item dominus de Lauduno, miles, Guillermus Bernardi et Bernardus de Firmanicis.

Item de Veneganis fuerunt Jacobus Travellani, Guillelmus Bedocii et Bertrandus de Carmis.

Item de Sancto Saornino fuerunt isti : Bartholomeus de Sancto Pontio, notarius curie Sancti Saturnini, Bertrandus de Ulmis, Johannes Clari, Rostamnus Macellarii, Guillelmus Artaldi, Bernardus Donadei, Bertrandus Milonis, Stephanus Bogaz, Petrus Bonisme, Saorninus Donadei, Petrus Passacambe.

Item de Tressis : Bertrandus de Lercia, Guillermus Pauli et dominus de Trecis miles.

Item de Gaugato : Guillermus de Chauderaco, Raymundus de Paiano, Petrus Arnaldi, Patrus de Cavenis.

Item de Calvinicis : Petrus de Insula, Guillermus Ynardi, Johannes Chesandi, Guillermus dictus Bedequin.

Item de Gaiano : Petrus Gatier, Guillermus Negre, Michael Roillan, Petrus Darnot.

Item de Connaus : Raymundus Borgoih, Bertrandus Bruneti, Petrus Regis et Bertrandus Cabassa.

Item de Sancto Victore : Roustannus Pontii, Johannes Archamal et Petrus Pellegrini.

Qui super premissis diligenter requisiti et jurati et concesso sibi dilatione competenti ad deliberandum super predictis in vestris litteris contentis, sibi diligenter expositis, deliberato ab ipsis super hiis retulerunt nobis unanimiter et singulariter singuli quod si dictas nundinas concederetis in dicta villa de Balneolis quod exinde esset vobis utilitas et eciam dicte ville et quod concedi poterant nundine in dicta villa ad tres septimanas post Pascham et alie in festo beati Clementis, sine prejudicio alteriusque cujuscumque quia illo tempore non sunt alique nundine baronum nec prelatorum quibus posset ex predictarum concessione nundinarum prejudicium generari hoc addito quod non levetur tempore nundinarum de leuda nec de aliis redibentis nisi prout nunc levantur in die mercati, et que alie libertates non concedantur quam conceduntur in nundinis vestris senescallie Belliquadri, et hoc regie majestati vestre remitto sub sigillo meo interclusa, et super hiis ordinet et disponet vestra regia celsitudo juxta sue beneplacitum voluntatis. Actum apud Balneolas die dominica post festum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, anno Domini MoCCo nonagesimo tercio.

sceau de cire brune

sur double queue dont la longue lanière, aus. tranchée, a servi de fermeture au rouleau.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur l'institution d'une foire à Bagnols. 1293 (Archives nationales, J 895, n°5)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete39/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page