IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Auch en vue d'un pariage

Archives nationales, J 398, n°29 bis

Enquête

[1]

In civitate Auxitana sunt tres domini temporales quorum unus est archiepiscopus ejusdem civitatis, alter comes Armeniaci, alter est prior Sancti Oriencii Auxitani, Cluniacensis ordinis, in speciali garda domini regis existentis.

Item istorum trium dominorum quilibet habet castrum et locum et fortalicium suum. Habet enim prior predictus in majori porta civitatis turrem et aulam et locum suum proprium prout copent domino temporali, in quo bajulus ejusdem prioris ponere consuevit homines delinquentes in jurisdictione ipsius.

Item bis in anno creantur consules in civitate Auxitana, videli cet de parte prioris predicti 4, de parte archiepiscopi 2, et de parte comitis predicti duo, qui consules sic electi presentantur dictis dominis et in presentia ipsorum jurant super librum ubi evangelia sunt, quem librum dicti domini tenent seu eorum bajuli insimul, quod erga dominos ipsos et vicinos suos de civitate fideliter se habebunt juxta mores seu consuetudines dicte civitatis.

Item dicti consules post prestitum juramentum sibi et in solidum exercent in civitate Auxitana et ejus pertinenciis in quolibet casu omnimodam jurisdictionem, merum et mixtum imperium.

Item ab ipsorum consulum sententiis vel cognitionibus non appellatur nec debet appelari nec ad archiepiscopum, nec comitem, nec priorem, sed solum ad dominum regem. Verum archiepiscopus et comes predicti procurant quod ad ipsos a sententiis dictorum consulum appellentur in prejudicium domini regis et ipsius prioris. Unde anno isto dictus archiepiscopus creavit judicem appellationum in civitate Auxitana, cum tamen nunquam alias habuerit. Unde super hoc provideat sibi regia majestas.

Item predictus prior habet pedagium seu leudam in civitate Auxitana, in macello et nundinis sicut alii domini et ultra hoc, sine aliis dominis, pedagium seu leudam omnium equorum qui transeunt per civitatem Auxitanam per jurisdictionem ejusdem.

Item dictus prior sic est dominus in parte sua quod nullus existens in honore et jurisdictione sua cavere tenetur in aliquo casu nisi in manu ipsius prioris seu ejus bajuli.

Item dictus prior habet suum bajulum qui civiliter et aliter audit et diffinit et determinat omnes questiones per sententiam condempnatorum seu absolutorum et tenet curiam suam. Et ab ejus audientia non appellatur nec debet appellari nisi ad dictum priorem vel ad dominum regem.

Item baillivia dicti prioris consuevit valere 160 l.p., non est diu et adhuc valet nisi quatenus impeditur officium bajuli a comite predicto.

Item dictus prior habet censivas in civitate predicta que bene valent 30 l.t. et amplius.

Item dictus prior habet terras cultas et incultas ultra civitatem Auxitanam circumquamque, in quadruplo et ultra plures quam alii domini.

Ista sunt in quibus abbas Cluniacensis et prior Sancti Oriencii predicti volunt associare dominum regem in civitate Auxitana.

Primo enim volunt sibi tradere quandam turrem et locum adjacentem in quo dominus rex faciat carcerem suum et teneat curiam suam, ita tamen quod prior habeat medietatem et dominus rex aliam, vel communiter possideant pro indiviso.

Item quod ponatur ibi unus vicarius qui jurisdictionem nomine domini regis et dicti prioris exerceat et quod servientes qui ibi ponentur in posterum per dominum regem et per dictum priorem comuniter instituantur et quod portent baculos signatos armis regis et clave Sancti Petri Cluniacensis.

Item volunt sibi associare dominum regem in tota jurisdictione quam habet dictus prior vel habere debet et in omnibus qui ratione jurisdictionis competunt dicto priori in civitate Auxitana vel competere possunt, scilicet in emendis, pedagiis, vendis et aliis, feodis et retrofeodis, serviciis suis et censivis, ita quod dominus rex medietatem predictorum habeat et prior predictus aliam medietatem, sub illa conditione quod gentes seu homines ipsius prioris non habeant recursum ad dominum regem nisi in illis casibus in quibus nunc habent, scilicet in casu ressorti seu defectu juris, sed solum ad vicarium qui ibi positus erit pro domino rege et pro dicto priore.

Item quod dominus rex ea que sibi dabuntur non possit extra manum suam ponere nec alii dare et quod prior predictus solus et per se sicut nunc habet, habeat domos suas, decimas suas bladi et vini et premicias et omnia alia jura sua spiritualia, item agreria sua, item vineas suas proprias quas propriis sumptibus excolit, et alias quas aliis pro certa parte tradidit seu tradet in posterum excolendas ; item molendina sua, scilicet illa in quibus nullus partem habet nisi ipse prior et etiam illa in quibus alii partem habent cum eodem ; item prata et nemora sua ; item usum suum piscandi in aquis suis et etiam jus molendina faciendi ; item quod sigillum curie dicti vicarii sit commune domino regi et domino priori. Et propter istam associationem dominus rex dictum priorem et prioratum suum cum omnibus membris suis in speciali protectione sua recipiat et ab omnibus malefactoribus suis custodiat, protegat et deffendat.

Item quod ipse prior omnia casalia sua et omnes terras suas quas ipse propriis sumptibus excolit vel alias tradit ad excolendum solus et absque domino rege habeat et possideat pacifice et quiete.

Item dictus prior habet castra sua et loca militaria ad ipsum pertinentia cum omnimoda jurisdictione temporalitatis cum terris cultis et incultis, nisi comes injuriam et vim faceret, videlicet castrum de Sancto Syrico, de Durano, de Sancto Justino, de Busqueto, de Custino, de Sancto Salvio, de Roquelaura, de Monteforti, de Castellione, de Massans, de Augeraco, de Antras, de Macauto, de Moyssano, de Monasteriis, de Cassano. Item, castrum de Ulmis vicecomitatus Leomanie. Item castrum Sancti Mammeti de Petrucia. Item de Thogeto et de Garbico. Et in istis locis volant similiter abbas et prior predicti associare dominum regem per illum modum qui supradictus est de associatione domini regis facienda in civitate Auxitana.

Hec est utilitas quam dominus rex assequeretur ex ista associatione si fieret. Primo quod ipse civitatem Auxitanam, in qua sunt fere 4 milia hominum, lucraretur quasi totam et hoc per hunc modum : prior Sancti Orientii predicti plures homines habet in dicta civitate quam archiepiscopus et comes predicti, quam partem haberet dominus rex quasi suam.

Ultra hec, cum a sententia consulum dicte civitatis, que habent pro tribus dominis predictis regere totam civitatem, cognoscere et diffinire et civiliter et criminaliter in dicta civitate, merum et mixtum imperium pro ipsis dominis pro indiviso exercere nec etiam a sententiis latis per archiepiscopum, comitem et priorem predictos in homines suos in dicta civitate commorantes non appelletur nec appellari debeat, de consuetudine vel de jure, nisi ad dominum nostrum regem, dominus rex, occasione seu ratione partis quam haberet ex societate prioris, constitueret ibi judicem appellationum sine juris alicujus lesione.

Item predicta civitas esset clavis totius comitatus Tholose et regni Navare1 et caput fortissimum contra inimicos domini regis si unquam alias insurgerent in terra sicut nuper fecerunt.

Item predicta civitas est opulentissima in blado, vino et in situ amenissima et habet quamplures terras incultas existentes in jurisdictione dicti prioris que traderentur supervenientibus ad habitandum civitatem predictam, et est opinio communis in terra quod si dominus rex in civitate predicta partem aliquam haberet, quod illa civitas in brevissimo tempore efficeret melior civitas que sit in partibus, Tholosa et Burdegala exceptis, et quod ista societas esset domino regi utilis bene sciebat dominus Eustachius de Bello Marchesio, quondam senescallus Tholose, qui voluit quondam dare predecessori prioris ducentas libras terre quolibet anno in perpetuum dum tantum vellet in dicta civitate associare dominum regem in illis in quibus vult modo pro nichilo ipsum dominum regem associare prior modernus, qui non solum vult associare dominum regem in dicta civitate, sed etiam in omnibus castris et villis superius nominatis, unde secundum communem existimationem bene valeret, statim associato domino regi, quingentas l.t. quolibet anno, et infra quinque annos valeret sibi plus quam mille.

Item utilitas publica totius terre que non est negligenda inde proveniret. Nam in terra dicti comitis sunt quamplures latrones qui servientes nuncupantur, non habentes unde vivant, nisi ex eo quod religiosis, capellanis, presbiteris, clericis, mercatoribus, agricolis, pauperibus auferunt et rapiunt violenter in tantum quod religiosi nec clerici, nec pauperes agricole audent nutrire nec tenere porcum nec ovem nec gallinam extra magna loca propter timorem istorum raptorum et latronum.

Item recolat regia majestas qualiter dominus Geraldus, pater istius comitis, semper habuit odio dominium domini regis, qui munivit dictam civitatem Auxitanam contra dominum regem, donec dominus Eustachius predictus, senescallus Tholose, movit exercitum contra ipsum et eum captum in Franciam adduxit, et fuit propter excessus quos contra dominum regem commiserat apud Peronam captus duobus annis. Quem Geraldum filius ejus, comes qui nunc est, satis videtur eum velle ymitari, qui nuper subrepticie impetravit quod esset de senescallia Burdegalensi, dans intelligi domino regi quod Burdegalensis civitas propinquior (sic) erat ei quam Tholosana, quod est falsum, quia Tholosa solum modo octo leucis distat a terra sua et Burdegala per tres magnas dietas. Sed, ut communiter dicitur in terra sua, hoc faciebat ad declinandum dominium Francie et ut posset melius facere voluntatem suam et esset in perpetuum de jurisdictione regis Anglie. Nam ipse cogitabat quod Vasconia cum Burdegala regi Anglie redderetur et sic per consequens in ipsius regis jurisdictione remaneret, a jurisdictione domini regis exemptus.

Item, anno nuper preterito, cum propter istam impetrationem senescallus Tholose misisset quemdam militem ad capiendum totam terram suam, ipse fuit inhobediens mandato dicti senescalli et munivit castrum suum quod habet in civitate predicta Auxitana contra dominum regem. Insuper, cum miles predictus posuisset gentes suas in circuitu dicti castri ne ponerentur intus cibaria, illi de castro projecerunt tela plura ita quod nisi recepissent in scuta sua forte aliquo fuissent vulnerati vel interfecti et multa alia commisit item comes contra regiam majestatem que faciliter possent reperiri si inquirerentur diligenter.

Au dos : Negotium pariagii Aniciensis (sic) civitatis et quorundam aliorum locorum.

Notes

1 Ces 3 mots ajoutés au-dessus de la ligne.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Auch en vue d'un pariage (Archives nationales, J 398, n°29 bis)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete27/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page