IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur une demande du couvent des Frères Mineurs de Montpellier. Informatio facta super valorem

Archives nationales, J 332, n°21

Enquête

[1]

Informatio eorum que petebant Fratres Minores apud Montem Pessulanum, que petitio post relationem fuit eis denegata.

Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, scilicet quarto nonas madii, sit certum quod frater Guillelmus de Rocafixa et frater Raimundus Fabri, Ordinis fratrum minorum conventus Montis Pessulani, presentaverunt domino Yvoni Girardi, rectori Montis Pessulani, quandam litteram patentem nobilis viri domini Johannis de Arreblayo, militis domini regis Francorum, senescalli Bellicadri et Nemausi, et ejus sigillo cereo in ea pendente sigillatam, ut prima facie apparebat, requirentes dictum dominum rectorem, ex parte dicti domini senescalli, quod contenta in dicta littera compleat, perficiat, et diligenter exsequatur, cujus littere tenor talis est :

Johannes de Arrableyo, miles illustrissimi domini regis Francorum, senescallus Bellicadri et Nemausi, discretis viris Yvoni Girardi, rectori Montis Pessulani, in parte dicti domini regis, et magistro Rostagno Radulphi, judici ejusdem loci, salutem et dilectionem sinceram. Litteras regias clausas nos recepisse noveritis in hec verba :

Philippus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Bellicadri vel ejus locum tenendi salutem. Ex parte Guardiani et conventus Fratrum Minorum de Monte Pessulano nobis extitit supplicatum ut, cum ipsi quondam tenencie domorum cum viridariis contiguis ad quas virorum et mulierum inhonestus haberi solebat accessus, pro ampliando cimiterio suo de novo adquisisse noscantur, quod tenementum et viridaria predicta tenere possent ipsi et eorum successores in posterum, nostrum pietatis intuitu prebere dignaremur assensum. Quia vero de hujusmodi negocio ejusque circunstanciis noticiam non habemus, vobis comitimus et mandamus quatinus de negocio ipso, valore rerum predictarum et circunstanciis universis vos diligencius informantes, informationem quam inde feceritis nobis sub sigillo vestro mitatis inclusam. Datum Parisius die lune post festum sancte Katerine.

Hinc est quod cum nos ad exequendum contenta in predictis litteris regiis personaliter intendere nequeamus, aliis ejusdem domini regis negociis multipliciter ocupati, vobis comitimus et mandamus quatinus de contentis in predictis litteris regiis vos diligencius informetis, relaturi nobis sub vestris sigillis informationem quam feceritis de predictis, ut juxta vestri relationem nos de eisdem certificare possimus dictum dominum nostrum regem juxta ejusdem continentiam litterarum. Datum sub sigillo nostro apud Sumidrium, die jovis post festum beati Marchi evangeliste, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto.

Post hec, anno quo supra, scilicet octavo ydus madii, dictus dominus rector volens exequi diligenter mandatum sibi injunctum, et rem subicere occulis ut diligentius exequi posset in litteris predictis contenta, accessit una cum domino Johanne Bernardi, locum tenente domini Rostagni Radulphi, judicis supradicti, absente dicto domino judice a villa Montispessulani, ex comissione quadam eidem facta per dominum senescallum predictum, convocatis et presentibus Colino Bertrandi, Petro de Conchis, Austorgio de Orlhaco, Guarino Auricule, Bertrando Cardinalis, Petro Bendicti, Petro Gras et Petro Blanchi, civibus de melioribus, prudentioribus partis dicti domini regis in Montepessulano, hujus rei prudenciam habentibus, ad tenenciam domorum condirectarum et dirutarum ac viridariorum se tenentium, que tenencia est prope domum Fratrum Minorum Montispessulani, quam dicti fratres emere volunt, ut dicunt, pro cimiterio faciendo. Qui predicti viri electi, deliberatione sufficienti habita et informatione facta, jurati ad sancta quatuor Dei evangelia, suo sacramento dixerunt in dicta tenencia esse quadraginta duas cannas ad mensuram Montispessulani et mediam in longitudine et in latitudine sexdecim. Quam quidem tenenciam, scilicet in proprietate, husaticis et dominio et juribus quibuscumque Austorgius de Orlhaco, Guarinus Auricule, Bertrandus Cardinalis, Petrus Benedicti, Petrus Gras et Petrus Blanchi dixerunt tantum communi extimatione valere quingentas libras, et dictus Colinus apreciatus est sexentas libras, tamen dixit quod non credit quod bene repararentur. Dictus Petrus de Conchis dixit quod si ipse vellet emere totam dictam tenenciam, non daret sexentas libras. Dixerunt etiam omnes superius nominati concorditer quod+ in dicta tenentia domorum esse (sic) numero triginta octo domuncule seu manciones, de quibus quedam sunt integre et quedam etiam dirute et quod1 in majori parte dicte tenencie fuerat longo tempore accessus inhonestus, causa turpitudinis et peccati exercendi a personis vilibus et inhonestis, et magna pars ipsarum domorum fuerat inhabitabilis et tenebantur ibi palee et res modici valoris. Preterea nos, Yvo Girardi, rector Montispessulani predictus, dictam tenenciam teneri invenimus sub dominio, laudimio et consilio infantum Jacobis de Cruzolis, civis Montispessulani.

Notes

1 Le texte depuis +, oublié, a été ajouté à la fin.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur une demande du couvent des Frères Mineurs de Montpellier. Informatio facta super valorem (Archives nationales, J 332, n°21)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete21/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page