Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Fortanerio (Vassalli ex ord. Min.) archiepiscopo Ravennaten. mandat, ut Alberto Bludonis ord. Min. lectori in Praga, qui extra regnum Bohemiae in diversis generalibus studiis multo tempore et demum in studio Parisiensi duobus annis sacrae paginae insudavit et postremo in diversis conventibus regni Bohemiae et specialiter in conventu Pragensi eandem paginam legit et in disputationibus et sermonibus continue laborando sic in eadem pagina profecisse dicitur, quod in ea meruit magistrari, ipsum honorem magisterii, si eum sufficientem et idoneum repererit, conferat eique eandem paginam ubique legendi licentiam necnon facultatem fruendi privilegiis magistris Parisien. concessis concedat.1
-
1349, iunii 13, Avinione.
-
1349
-
Venerabili fratri Fortanerio archiepiscopo Ravennaten.
Sicut debetur bene meritis etc. Datum Avinione idus iunii anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°512., pp.-233
-
Reg. Vat. t. 194 (Clem. VI a. 8, l. 2), f. 336, ep. 969; Chart. Univ. Paris. II, 650, n. 1169, ubi exhibentur litterae Caroli regis Rom., quibus Summo Pont. pro magistrando illo Alberto, de nobili genere baronum regni Bohemiae oriundo supplicavit. Cfr. infra n. 717.
1
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156821 (bullarium-franciscanum-4908), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156821 (mise à jour : 26/01/2021).