« bullarium-franciscanum-4907 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Ebloni Bonifatii ord. Min., poenitentiario apost., concedit licentiam testandi.1

  •  
    1349, iunii 13, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio Ebloni Bonifatii ord. fratrum Min. professori, poenitentiario nostro.

    Quia praesentis vitae conditio statum habet instabilem et ea, quae visibilem habent essentiam, tendunt visibiliter ad non esse, tu hoc salubri meditatione praemeditans diem tuae peregrinationis extremum dispositione suprema desideras praevenire. Nos itaque, tuis supplicationibus inclinati, ut de quibuscumque bonis a te licite acquisitis pro decentibus et honestis expensis tui funeris et pro remuneratione illorum, qui tibi viventi servierint, sive sint consanguinei sive alii, iuxta servitii meritum, moderate tamen, disponere et erogare et alias in pios usus et licitos convertere valeas, prius tamen de dictis bonis aere alieno deducto, non obstante, quod ordinis fratrum Minorum professor existis, plenam auctoritate praesentium tibi concedimus facultatem. Volumus autem, quod in eorundem dispositione seu erogatione bonorum erga praefatum ordinem te liberalem exhibeas, prout conscientia tibi dictaverit et saluti animae tuae videris expedire. Datum Avinione idus iunii anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°511., pp.232-233

  •  
    Reg. Vat. t. 198 (Clem. VI a. 8, l. 4, p. 2), f. 244, ep. 16.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156820 (bullarium-franciscanum-4907), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156820 (mise à jour : 26/01/2021).