Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ioannem Minoritam a patriarcha Constantinop. in episcopum Thermopylen. promotum ecclesiae Girarclen (Bisarchio in ins. Sardinia) praeficit in episcopum.1
-
1349, iunii 17, Avinione.
-
1349
-
Venerabili fratri Ioanni episcopo Girarclen.
Inter sollicitudines varias etc. Dudum siquidem ecclesia Termopylen. per obitum b. m. Gregorii episcopi Termopylen., qui extra curiam Rom. diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, licet ecclesia ipsa per eiusdem Gregorii obitum tanto tempore vacavisset, quod ipsius provisio ad sedem apost. erat legitime devoluta, tamen b. m. Henricus patriarcha Constantinop. minus veraciter asserens, quod potestas providendi eidem ecclesiae sic vacanti ad ipsum pertineret, te illi praefecit in episcopum et pastorem, licet de facto, tibique munus consecrationis impendit, ac tu ad ecclesiam ipsam accedens ipsius curae et administrationi per aliquot menses te in spiritualibus et temporalibus de facto etiam ingessisti. Postmodum vero nos de persona venerabilis fratris Nitardi episcopi Termopylen. eidem ecclesiae sic vacanti duximus providendum eumque illi praefecimus in episcopum et pastorem, tuque provisione nostra huiusmodi intellecta curam et administrationem praedictas libere et realiter sicut asseris dimisisti.
Interim quoque b. m. Marczuco episcopo Girarclen. regimini Girarclen. praesidente, nos ... provisionem eiusdem Girarclen. ecclesiae, cum vacaret, ordinationi et dispositioni nostrae ac sedis apostolicae ea vice duximus specialiter reservandam etc. Subsequenter praefata Girarclen. per obitum eiusdem Marczuci, qui nuper extra Rom. curiam diem clausit supremum, pastoris solatio destituta, nos ... ad provisionem ipsius Girarclen. ecclesiae celerem et felicem ... paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae Girarclen. personam utilem et etiam fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, cui de litterarum scientia, vitae ac morum honestate, spiritualium et temporalium providentia et aliis multiplicium virtutum meritis laudabilia testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua ipsi Girarclen. ecclesiae de praedictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Girarclen. tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, dictamque muneris consecracrationis impensionem ut praemittitur tibi factam eadem auctoritate ratificamus et etiam approbamus etc. Datum Avinione XV kal. iulii anno octavo.
In e. m. capitulo ecclesiae Girarclen., clero ac populo civ. et dioec. Girarclen., archiepiscopo Turritan.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°513., p.233
-
Reg. Vat. t. 192 (Clem. VI a. 8, l. 1, p. 1), ep. 429. Cfr. infra n. 557.
1