« bullarium-franciscanum-3818 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopos infra nominatos inquirere iubet de commutandis invicem bonis monasterii Scafati ord. Cist. et hospitalis s. Ioannis Hieros. ex una, ac monasterii Corp. Chr. Neapolitan. ord. s. Clarae ex altera parte.1

  •  
    1324, martii 23, Avinione.

  •  
    1324


  •  

    Venerab. fratribus ‥a archiepiscopo Salernitan. et [Francisco] Gaietan. ac [Arnaldo] Troian. episcopis.

    Ex parte carissimorum in Christo filiorum nostrorum Roberti regis et Sanciae consortis suae reginae Siciliae illustrium nobis extitit humiliter supplicatum, ut, cum monasterium Scafati Cistercien. ordinis Nolanae dioec. habeat nonnulla iura et bona in civitatis Neapolitanae pertinentiis, quae propter commoditatem locorum et vicinitatem, ubi consistunt, multum competerent monasterio sancti Corporis Christi Neapolitan., quod dicti rex et regina ad laudem et gloriam Redemptoris eiusdem pia devotione fundarunt, pro quibus dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus dicti monasterii Corporis Christi paratae sunt dicto monasterio Scafati recompensationem decentem seu sufficiens excambium assignare, praedicta iura et bona omnia quaecumque ad dictum monasterium Scafati spectantia, sita in civitate et pertinentiis supradictis, dicto monasterio sancti Corporis Christi, dato per eas dicto excambio praefato monasterio Scafati, concedere dignaremur. Quia igitur de praemissis notitiam non habemus, fraternitati vestrae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, praesentium auctoritate committimus et mandamus, quatenus de valore dictorum bonorum, quae dictum monasterium Scafati obtinet in civitate et pertinentiis memoratis, et eorum, quae per dictam abbatissam vel conventum danda erunt pro recompensatione seu excambio eorumdem, ac etiam de opportunitate dictorum bonorum assignandarum dicto monasterio Scafati pro recompensatione praedicta et aliis circumstantiis curetis diligentius informari, et quaecumque per informationem huiusmodi invenietis, et alias circumstantias universas et opportunas, quae fuerint in talibus attendendae, nobis per vestras litteras harum seriem continentes fideliter referre curetis, ut vestra relatione super praemissis instructi, quod super his expediens et utile fuerit, auctore Domino agere valeamus. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Avinione, X kalendas aprilis, anno octavo.

    Eisdem.

    Ex parte carissimorum in Christo filiorum nostrorum Roberti regis et Sanciae consortis suae reginae Siciliae illustrium nobis extitit humiliter supplicatum, ut, cum hospitale sancti Ioannis Hierosolymitan. habeat in pertinentiis civitatis Aversanae quamdam grangiam, quae Coliana vulgariter nuncupatur, et quae propter commoditatem et vicinitatem loci, ubi consistit, multum competeret monasterio sancti Corporis Christi Neapolitan. etc., pro qua dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus dicti monasterii sancti Corporis Christi paratae sunt dicto hospitali recompensationem decentem seu sufficiens excambium assignare, praedictam grangiam cum pertinentiis suis dicto monasterio sancti Corporis Christi, dato super eas dicto excambio praefato hospitali, concedere dignaremur. Quia igitur etc. ut supra. Datum Avinione, X kalendas aprilis, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°525., p.261

  •  
    Reg. Vat. t. 76, ep. 741 et 742, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, p. 2, n. 25.

    1

  •  
    (a) Arnaldo Roiardi ex Ord. Min.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155731 (bullarium-franciscanum-3818), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155731 (mise à jour : 26/01/2021).