Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monialibus mon. Corp. Christi Neapolitan. ord. s. Clarae indulget, quod guardianus ipsius monasterii non solum semel in anno, sed quoties expedierit, earum confessiones audire valeat.1
-
1324, martii 25, Avinione.
-
1324
-
Dilectis in Christo filialibus abbatissae et sororibus monasterii sancti Corporis Christi Neapolitan. ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis sanctae Clarae.
Desideriis vestris libenter annuimus in iis, quae animarum vestrarum salutem respicere dignoscuntur. Sane in ordinationibus in monasterio vestro salubriter institutis et auctoritate apostolica confirmatis inter alia specialiter continetur, quod in dicto monasterio per dilectum filium generalem totius ordinis vel provincialem Terraelaboris ministros duo fratres litterati, maturi, honesti, providi et discreti instituantur ad audiendum confessiones sororum dicti monasterii et ad absolvendum eas de commissis et iniungendum eis poenitentias salutares, quoties voluerit abbatissa et sorores praedictae, quodque guardiano dicti monasterii semel in anno debeant generaliter confiteri. Cum itaque, sicut asseritis, ad magnum animarum vestrarum profectum, aedificationem quoque et spiritualem consolationem vestram huiusmodi confessio, quam dicto guardiano semel in anno facitis, accedere dignoscatur, ac magis ad consolationem vestram cederet, si semper confiteri haberetis eidem, cuius ratione officii sui de omnibus monasterium ipsum contingentibus intus vel foris, publice vel occulte, interest notitiam obtinere: nos vestris supplicationibus inclinati, quod guardianus praedictus, quoties expedierit, possit confessiones vestras audirea et pro commissis debitam vobis absolutionem impendere et iniungere poenitentiam salutarem, et quod, quando dictum guardianum impediri contingat, ut vacare non possit vestris confessionibus audiendis, de eiusdem licentia dicti duo fratres ad id per dictorum ministrorum alterum instituti secundum ordinationem praefatam possint vestras confessiones audire et de commissis beneficium vobis absolutionis impendere et iniungere poenitentias salutares, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VIII kalendas aprilis, anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°526., p.262
-
Reg. Vat. t. 76, ep. 801 (fr. epp. 742 et 798-800), apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, p. 2, n. 28.
1 -
(a) Quae facultas iam 1 iul. 1326 revocatur.