« bullarium-franciscanum-3817 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Publicat processus contra Vicecomites Mediolan. ecclesiae Romanae inobedientes habitos, in quibus inter alia sermo est, quod Matthaeus Vicecomes tam praelatis ecclesiasticis quam religiosis, videlicet Praed., Min., Erem. s. Aug. et aliorum ordinum paupertatis fratribus, ne synodos et concilia vel quaelibet capitula congregarent aut in subditos visitationis vel praedicationis officium exercerent, interdicebat expresse, perversos dictorum ordinum fratres suaeque iniquitatis conformes in eorum fovendo nequitiis eosque suis conventibus per violentiam praeficiendo, et quod Galeatius eius filius nonnulla etiam bona, quae tam clerici quam laici in locis Praed., Min., Erem. s. Aug. ordinum fratrum et aliis diversis ecclesiis Placentin. (Piacenza) pro securiori custodia duxerant deponenda, tam per se quam suos satellites asportavit.1

  •  
    1324, martii 23, Avinione.

  •  
    1324


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Cogit nos etc. Dat. Avinione, X kal. aprilis, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°524., pp.-261

  •  
    Arch. Vat. Arm. XXXI, 42, f. 24. Bertrandus tit. s. Marcelli presb. card. et apost. sedis in Lombardia legatus praedictum Matthaeum Vicecomitem, iam 6 apr. 1318 a Ioanne XXII excommunicatum, iubente eodem summo pontifice publico instrumento die 3 sept. 1320 in domo fratrum Min. Asten. confecto citavit, ut infra duorum mensium spatium apostolico conspectui se praesentaret. Idem legatus eodem tempore in ipsa domo fratrum Min. Asten. Rainaldum Passerinum, qui spreta monitione apostolica vicariatum imperii in civitate Mantuan. retinebat, excommunicavit. Cfr. « Vatik. Akten » ed. Riezler n. 216 c et 220 a.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155730 (bullarium-franciscanum-3817), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155730 (mise à jour : 26/01/2021).