Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Decernit, quod religiosi Mendicantes in suis conventibus una tantum campana contenti esse debeant.1
-
1323, novembris 4, Avinione.
-
1323
-
Ad perpetuam rei memoriam.
Quia cunctos orthodoxae fidei professores et viros praesertim ecclesiasticos sic optamus ad invicem et quo ad alios etiam conversari, quod ex ipsorum gestis nullius offendatur iustitia nec cuiquam scandali materia praeparetur; advertentes, quod ex eo, quod nonnulli Mendicantium ordinum professores in nonnullis suis conventibus plures campanas obtinent et inposterum satagunt obtinere, cathedrales ac ecclesiae aliae suae queruntur propterea iustitiae detrahi et ex vicinitate locorum interdum afferri divinis impedimentum officiis viamque inter ipsos litigiis et scandalis variis aperiri: nos praemissis obviare cupientes periculis pacemque desiderantes inter ipsos, sine qua beatae pacis auctor non colitur, observari, de fratrum nostrorum consilio hoc edicto perpetuo ordinamus, quod religiosi dictorum ordinum Mendicantium in nullo conventu suo seu loco plures campanas habeant sine sedis apostolicae licentia speciali, sed una tantummodo pro loco quolibet sint contenti. Quod si forsan communitas seu universitas aliqua, ecclesiastica vel mundana, seu iidem religiosi pro illa in aliquo ipsorum loco campanam aliam habuerint vel nunc habent, non illam, sed aliam solam eorum specialiter usibus deputatam pulsare valeant pro horis diuturnis et nocturnis, missis et aliis consuetis. Ceterum religiosis eisdem permittimus, quod, ubi hactenus speciales campanas sine lite et contradictione qualibet in usus dumtaxat proprios habuerunt et nunc habent, illis etiam deinceps libere uti possint, aliis quibuscumque per eos habitis infra trium mensium spatium de suis locis seu campanilibus deponendis et nullatenus iterum reponendis. Verum campanulas, quae in sacristiis, refectoriis, capellis vel capitulis et aliis forsitan officinis religiosorum ipsorum consueverunt haberi, sub ista nostra ordinatione nolumus comprehendi. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, II nonas novembris, pontificatus nostri anno ovtavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°516., pp.-256
-
Arch. Vat. armar. XXXI, 42, f. 39.
1