« bullarium-franciscanum-3808 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Dispensat cum Donato de Urbino ord. Min. super defectu natalium.1

  •  
    1323, novembris 1, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    Dilecto filio Donato de Urbino ordinis fratrum Minorum.

    Religionis favor, cui te devota professio perpetuo dedicavit, vitaeque munditia et morum honestas te dignum dicuntur efficere, quod gratiosi favoris affluentiam apud sedem apostolicam gaudeas invenisse. Hinc est, quod nos devotionis tuae precibus inclinati tecum super defectu natalium, quem pateris de coniugato genitus et soluta, quod (huiusmodi defectu seu quibuslibet constitutionibus Romanorum pontificum seu privilegiis apostolicis ordini fratrum Minorum, cuius professor existis, concessis vel statutis eiusdem ordinis contrariis nequaquam obstantibus) ad omnes honores, administrationes et officia dicti ordinis etiam curam habentia animarum licite possis assumi, auctoritate apostolica de speciali gratia dispensamus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, kalendis novembris, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°515., pp.255-256

  •  
    Reg. Vat. t. 76, ep. 126, fol. 55.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155721 (bullarium-franciscanum-3808), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155721 (mise à jour : 26/01/2021).