Description
-
Grégoire X (1271-1276)
-
Nonnulla Ministro Generali concedit in Regula Fratrum Min. contenta veluti exponendo. (Ex Speculo Minor. trac. 3. fol. 19. & in Supplemento Wadding. ad hunc annum n. 2., teste ipsomet Waddingo n. 36., exstat & in Firmamentis 3. Ordin. par. 4. fol. 4., Autographum vero Rothomagi apud Minor.)
-
Anno 1274. die 5. Novembris.
-
1274
-
GREGORIUS &c.
Dilecto Filio ‥a Ministro Generali Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Voluntariæ paupertati, cui sacra Religio tui Ordinis, ut Christo pauperi posset liberiùs famulari, salubriter se adstrinxit, affectu paterno compatimur: ac illud etiam motivum curiæ cælestis studium, quod Professores Ordinis ipsius habere circa lucrum percipimus animarum, libenter, quantum cum Deo possumus, promovemus. Cum itaque, sicut ex tuâ petitione collegimus, Fratres ejusdem Ordinis ex professione ipsius Regulæ nec in communi, nec etiam in speciali proprietatem cujuscumque rei habere valeantb; sed ubi donatores, vel collectores quorumcumque bonorum sibi non reservaverunt dominium, donata, vel collata eidem Ordini ad Romanam Ecclesiam immediatè pertineantc; eaque propterea sine licentiâ ejus alienari non possint; Nos Discretioni tuæ, quam credimus institutis Regularibus sollicitam, & honestatis observantia studiosam, tribuendi Fratribus prædicti Ordinis licentiam alienandi, & commutandi; aliasque de bonis hujusmodi mobilibus, quibus ipsi utuntur, in alias res magis sibi necessariasd, cum eis videbitur opportunum, liberam auctoritate præsentium concedimus facultatem. Ad hæc, quia id, per quod in Regula prædicti Ordinis continetur, ut Fratres ipsius Ordinis non ingrediantur Monasteria Monacharum, præter illos, quibus a Sede Apostolicâ concessa fuit licentia specialise; fel. record. Innocentius Papa IV. prædecessor Noster declarando in suis litterisf dixit, ingressum in Monasteria tantummodo Monialium inclusarum Sancti Damiani prohibitum fore ipsis; itaque circa ea, certâ servatâ formâ, iidem Fratres ad alia Cœnobia possint, sicut & alii Religiosi Fratres, ad prædicandum, vel petendam eleemosynam, ac pro aliis honestis, ac rationabilibus causis accedere, ac intrare; quibus id videlicet a suis Superioribus pro suâ fuerit maturitate, vel idoneitate concessum. Volumus, ut Fratres ipsius Ordinis juxta suam dispositionem dumtaxat hujusmodi declaratione prædecessoris Nostrig utantur. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere; vel ei &c. Si quis autem &c.
Datum Lugduni Nonis Novembris, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LVIII., p.223
-
(a) Filio ‥: Fr. Hieronymo Asculano, de quo in aliis litteris paulo ante relatis.
-
(b) Habere valeant: Ex cap. 6. Regulæ.
-
(c) Pertineant: Juxta expositiones Gregorii IX., Innocentii, & Alexandri IV.
-
(d) Necessarias: Supple convertendi.
-
(e) Licentia specialis: Ex cap. 11. prædictæ Regulæ.
-
(f) In suis litteris: Regulam exponentibus, & incip. Ordinem vestrum &c. anno 1245.
-
(g) Prædecessoris nostri: Nempe Innocen. IV., & siluit de illa Alexandri IV., quam al. dixi, ideo suspectam esse.