« bullarium-franciscanum-1403 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Confirmat concessionem Ecclesiæ S. Georgii a P. Capellano suo, & ejusdem Ecclesiæ Rectore eis factam. (Ex Regesto Vaticano epist. 147. apud Vaddingum in Regesto Pontif. num. 54.)

  •  
    Anno 1258. die 8. Julii, al. 6. Junii.

  •  
    1258


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus Philippæ Abbatissæ, & Sororibus ejus morantibus in Civitate Surrentia Ordinis Sancti Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex serie vestræ petitionis accepimus, quod dilectus filius Petrus Filangeriusb Capellanus noster Rector Ecclesiæ Sancti Georgii de Surrento ad hortum ad Cavam pie considerans, quod Ecclesia vobis esset plurimum opportuna, ipsam vobis duxit perpetuo concedendam; prout in Instrumento publico inde confecto plenius continetur. Nos igitur vestris devotis precibus inclinati, concessionem hujusmodi ratam habentes, & gratam, ac eam auctoritate Apostolica confirmantes dictam Ecclesiam vobis de novo donamus, concedimus, & conferimus de gratia speciali a vobis, & eis, quæ vobis successerint, perpetuis futuris temporibus possidendam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, donationis, concessionis, & collationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.

    Datum Viterbii viii. Idus Juliic, Pontificatus Nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXIII., pp.295-297

  •  
    (a) Surrenti: Regni Neapolitani urbis Archiepiscopalis: cujus Monasterii hæc prima mentio in Annal. Minor., nesciturque, quando, & a quo fundatum fuerit.
  •  
    (b) Petrus Filangerius: Nobili familia Neapolitana ortus, ex qua eo tempore floruit etiam Fr. Henricus Ord. Prædicat. Archiepiscopus Barensis.
  •  
    (c) Julii: Junii habet codex Vatic.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153316 (bullarium-franciscanum-1403), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153316 (mise à jour : 26/01/2021).