« bullarium-franciscanum-131 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Scribit ad Episcopos Visen., & Lamecen., & ad Priorem Vimaranen., ut Fratrum Minorum perturbatores coercerent. (Ex Regesto Vatic. num. 147. apud Waddingum in Annal. Min. num. 30.)

  •  
    Anno 1233. die 21. Maji.

  •  
    1233


  •  

    GREGORIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus Visen. a , & Lamecen. b Episcopis, & dilecto filio Priori Vimaranen. c Bracarensis Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Et si necesse sit contingere scandala, ut ex multis cordibus cogitationibus revelatis indè laudetur patientia pauperum, unde prodire cernitur insolentia superborum; citò tamen coercendi sunt a suis præsumptionibus pestilentes, ut nec ipsi, licet difficilè corrigantur, liberè post desideria sua perfluant; nec humiles ex prolungata contra se nimium persecutione tabescant; sed contrario baculo impiorum Justi tranquilla gaudeant libertate, proficientes sibi per vitæ meritum, & aliis per exemplum. Intelleximus siquidem, nec possumus sine amaritudine recensere, quod Prior, & Canonici Monasterii Sanctæ Crucis Conimbricensisd, stultitiam verbum Crucis, & vitam justorum reputantes, dilectos Filios Fratres Ordinis Minorum, qui per vitam salutaribus institutis insignem, & multis jam miraculis approbatam passim catholicam consolantur Ecclesiam, & confundunt hæreticam pravitatem, impiè persequuntur; & non permittentes eos habere locum, vel Ecclesiam in Villa Lerenæ e, ne ipsorum tortitudo vicinæ rectitudini comparata displiceat; & irreligiositas religioni composita plus vilescat, sed potius præsumentes ipsos, & Benefactores suos, & qui conveniunt ad Officia, vel Prædicationes eorum, excommunicare de facto, cum de jure non possint, aliàs eis injuriosi nimis existunt, & lateribus, ac humeris impingentes dictos Fratres, velut infirmiora pecora potentiæ suæ cornibus ventilant, & aquas Siloe salubres, videlicet exhortationes eorum sine strepitu scientiæ secularis, vel pharisaici supercilii tumiditate currentes, ne a verbum Dei sitientibus appetantur, quantum in se est, fœditatis suæ pede perturbant. Quia igitur Illius vicem, licèt indigni, gerentes, cui Pater dedit omne judicium, judicare debemus inter macilentum, & pingue pecus arietum, & hircorum, & inopes de fortiorum manibus liberare; discretionem vestram monendam duximus, & hortandam per Apostolica vobis Scripta præsentia mandantes; quatenus auctoritate nostra denunciantes hujusmodi excommunicationis sententias non tenere; Priorem, & Canonicos memoratos, ut a prædictis Fratrum Minorum injuriis, & persecutione desistant; nolentes vero per Censuras Ecclesiasticas, sublato cujusvis appellationis obtentu, compellatis. Quod si non omnes &c.

    Datum Laterani xii. Kalendas Junii Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Die 26. Maii 1233. Invitat Pontifex ad Christi Fidem Calipham Baldach, & Miramolinum Marochii Regem per FF. Ord. Minor. litteris Cœlestis altitudo &c. Dat. Laterani vii. Kal. Junii Pontif. anno vii. Ex Regesto Vaticano Epist. 129., teste etiam Waddingo ad hunc ann. num. 4., & 26., atque Raynaldo Annal. Eccles. num. 16. Porro Calipha al. Seraphius Baldach vulgo, & corrupte, nunc Bagdet ad ripam fluminis Tigris in finibus Persarum, & Turcarum, caput erat Sectæ Saracenorum, & Mahumetanorum, jactabatque se Mahumeti successorem, a Tartaris seculo xiii. victus est, & è medio sublatus. Consulas Epistolam Soldano Damasci supra ad diem 15. Februarii relatam.

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CIV., p.106

  •  
    (a) Visensi: In Lusitania sub Archiepiscopo Bracarensi.
  •  
    (b) Lamecensi: In eodem Regno Lusitaniæ, & sub eodem Archiepiscopo.
  •  
    (c) Vimaranen.: Oppidi vulgo Guimaraes in Lusitania, agroque Bracarensi, ubi natum S. Damasum Papam quidam arbitrantur.
  •  
    (d) Conimbricensis: Quo in loco primum Religionis vota emiserat, & pluribus annis degerat S. Antonius Patavinus.
  •  
    (e) Lerenæ: Al. Leyræ olim Villæ, fortisque municipii Diœcesis Conimbricen., modo Urbis Episcopalis inter Lisim, & Lenam fluvios, vel torrentes, de quo Cœnobio agit Waddingus ad annum 1268. num. 10.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151591 (bullarium-franciscanum-131), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151591 (mise à jour : 15/12/2020).