Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut nemo Crucesignatos contra Paganos a voto jam emisso absolvat absque speciali mandato Apostolico. (Ex Regesto Vaticano epist. 346. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 30., teste etiam Raynaldo num. 25., sed ex epist. 310. Reges. Vatic.)
-
Anno 1257. die 16. Junii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiis Ministris, & aliis Fratribus Bohemiæ, Poloniæ, & Austriæ prædicantibus verbum Crucisa Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Lecta Nobis vestra petitio continebat, quod licet vos de mandato Apostolico contra Litvvan., & Jacuenganos, & alios Paganos illarum partium prædicaveritis verbum Crucis; & ad exhortationem vestram multi Fideles signo vivificæ Crucis assumpto, proponant in brevi contra Paganos eosdem cum Dei adjutorio proficiscib; quidam tamen potius ardore avaritiæ, quam pietatis zelo succensi nonnullos de Crucesignatis eisdem obtentu pecuniæ, quam ab ipsis recipiunt, a voto Crucis absolvunt pro suæ libito voluntatis, asserentes se habere super hoc a Sede Apostolica potestatem; propter quod hujusmodi negotii prosecutio in dispendium Christianæ Fidei non modicum impeditur. Quare fuit ex parte vestra Nobis humiliter supplicatum, ut super hoc providere de opportuno remedio dignaremur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ne quis de cetero Crucesignatos eosdem absque nostro speciali mandato taliter absolvere præsumat, auctoritate præsentium districtius inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXL., pp.225-226
-
(a) Prædicantibus verbum Crucis: Juxta litteras Nuper ad audientiam &c. datas anno 1255. die 6. Augusti Fr. Bartholomæo de Bohemia, quæ ibi leguntur.
-
(b) Proficisci: Legenda est epistola hujus Pontificis hoc anno 1257. die 5. Januarii Ducibus, & Crucesignatis Poloniæ, Moraviæ, & Austriæ scripta.