Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Scribit ad Episcopos Visen., & Lamecen., & ad Priorem Vimaranen., ut Fratrum Minorum perturbatores coercerent. (Ex
Regesto Vatic.num. 147. apudWaddingumin Annal. Min. num. 30.) -
Anno 1233. die 21. Maji.
-
1233
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Visen. a , & Lamecen. b Episcopis, & dilecto filio Priori Vimaranen. c Bracarensis Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Et si necesse sit contingere scandala, ut ex multis cordibus cogitationibus revelatis indè laudetur patientia pauperum, unde prodire cernitur insolentia superborum; citò tamen coercendi sunt a suis præsumptionibus pestilentes, ut nec ipsi, licet difficilè corrigantur, liberè post desideria sua perfluant; nec humiles ex prolungata contra se nimium persecutione tabescant; sed contrario baculo impiorum Justi tranquilla gaudeant libertate, proficientes sibi per vitæ meritum, & aliis per exemplum. Intelleximus siquidem, nec possumus sine amaritudine recensere, quod Prior, & Canonici Monasterii Sanctæ Crucis Conimbricensisd, stultitiam verbum Crucis, & vitam justorum reputantes, dilectos Filios Fratres Ordinis Minorum, qui per vitam salutaribus institutis insignem, & multis jam miraculis approbatam passim catholicam consolantur Ecclesiam, & confundunt hæreticam pravitatem, impiè persequuntur; & non permittentes eos habere locum, vel Ecclesiam in Villa Lerenæ e, ne ipsorum tortitudo vicinæ rectitudini comparata displiceat; & irreligiositas religioni composita plus vilescat, sed potius præsumentes ipsos, & Benefactores suos, & qui conveniunt ad Officia, vel Prædicationes eorum, excommunicare de facto, cum de jure non possint, aliàs eis injuriosi nimis existunt, & lateribus, ac humeris impingentes dictos Fratres, velut infirmiora pecora potentiæ suæ cornibus ventilant, & aquas Siloe salubres, videlicet exhortationes eorum sine strepitu scientiæ secularis, vel pharisaici supercilii tumiditate currentes, ne a verbum Dei sitientibus appetantur, quantum in se est, fœditatis suæ pede perturbant. Quia igitur Illius vicem, licèt indigni, gerentes, cui Pater dedit omne judicium, judicare debemus inter macilentum, & pingue pecus arietum, & hircorum, & inopes de fortiorum manibus liberare; discretionem vestram monendam duximus, & hortandam per Apostolica vobis Scripta præsentia mandantes; quatenus auctoritate nostra denunciantes hujusmodi excommunicationis sententias non tenere; Priorem, & Canonicos memoratos, ut a prædictis Fratrum Minorum injuriis, & persecutione desistant; nolentes vero per Censuras Ecclesiasticas, sublato cujusvis appellationis obtentu, compellatis. Quod si non omnes &c.
Datum Laterani xii. Kalendas Junii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Die 26. Maii 1233. Invitat Pontifex ad Christi Fidem
CaliphamBaldach, & Miramolinum Marochii Regem per FF. Ord. Minor. litteris Cœlestis altitudo &c. Dat. Laterani vii. Kal. Junii Pontif. annovii.Ex Regesto Vaticano Epist. 129., teste etiam Waddingo ad hunc ann. num. 4., & 26., atque Raynaldo Annal. Eccles. num. 16. PorroCaliphaal. Seraphius Baldach vulgo,& corrupte, nunc Bagdet ad ripam fluminis Tigris in finibus Persarum, & Turcarum, caput erat Sectæ Saracenorum, & Mahumetanorum, jactabatque se Mahumeti successorem, a Tartaris seculo xiii. victus est, & è medio sublatus. Consulas Epistolam Soldano Damasci supra ad diem 15. Februarii relatam. -
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CIV., p.106
-
(a) Visensi: In Lusitania sub Archiepiscopo Bracarensi.
-
(b) Lamecensi: In eodem Regno Lusitaniæ, & sub eodem Archiepiscopo.
-
(c) Vimaranen.: Oppidi vulgo
Guimaraesin Lusitania, agroque Bracarensi, ubi natum S. Damasum Papam quidam arbitrantur. -
(d) Conimbricensis: Quo in loco primum Religionis vota emiserat, & pluribus annis degerat S. Antonius Patavinus.
-
(e) Lerenæ: Al. Leyræ olim Villæ, fortisque municipii Diœcesis Conimbricen., modo Urbis Episcopalis inter Lisim, & Lenam fluvios, vel torrentes, de quo Cœnobio agit Waddingus ad annum 1268. num. 10.