Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Magistro Bertaldo de Sancto Dyonisio, cancellario ecclesie Parisiensis
-
Idibus octobris, anno tertio
-
-
Orvieto
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. Nicolai IV, an. 3, ep. 523, fol. 106.
-
Ici reprise de Henri Denifle, Émile Châtelain, Chartularium Universitatis Parisiensis. II. Ab anno MCCLXXXVI usque ad annum MCCCL, Paris : Delalain, 1889, n. 571, p. 47 [en ligne].
-
?
-
?
-
Nicolaus IV magistro Bertaudo de Sancto Dionysio, cancellario Parisiensi, concedit praeter cancellariam aliud ecclesiasticum beneficium obtinere.
-
Magistro Bertaldo de Sancto Dyonisio, cancellario ecclesie Parisiensis.
Apostolice sedis benignitas consueta sic merita personarum provida deliberatione discernit, ut eos qui litterarum scientia et morum honestate precellunt, favoris gratia efferat amplioris, et ipsos majoribus studeat beneficiis honorare, quia non indigne tunc uni quod sufficeret pluribus speciali provisione conceditur, cum circa dona virtutum solus obtinere dinoscitur quod divisum in pluribus invenitur. Hec igitur in te paterna consideratione pensantes, ac propter hoc ad personam tuam extendere apostolice munificentie gratiam intendentes, devotioni tue quod preter cancellariam tuam ecclesie Parisiensis, que sicut dicitur non personatus seu dignitas, sed potius officium in ipsa ecclesia reputatur, unicum aliud ecclesiasticum beneficium, etiamsi sit personatus vel dignitas et curam habeat animarum, licite recipere, si tibi canonice offeratur, et cum predicta cancellaria retinere libere valeas, constitutione generalis Concilii et alia qualibet contraria non obstante auctoritate presentium indulgemus. Proviso quod cancellaria ipsa, beneficium, personatus vel dignitas debitis non fraudetur obsequiis, et animarum cura in eis quibus illa imminet nullatenus negligatur, tuque ipsius cancellarie officium per temetipsum exerceas ut teneris. Nulli ergo, etc.
Dat. apud Urbem Veterem idus Octobris, anno tertio. -
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
Informations
Document
aposcripta
admin
(IRHT), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 164574 (aposcripta-17008), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/164574 (mise à jour : 20/09/2021).