Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Reprandinum al. Raymundum (ex ord. Min.) episcopum Arien. ad ecclesiam Agien. (Canea in ins. Creta) transfert.1
-
1352, maii 25, apud Villam novam.
-
1352
-
Venerabili fratri Reprandino episcopo Agien.
Aeterni regis providentia etc. Dudum siquidem bonae memoriae Antonio episcopo Agien.a regimini Agien. ecclesiae praesidente, nos cupientes eidem ecclesiae ... operationis nostrae ministerio utilem praesidere personam, provisionem eiusdem ecclesiae dispositioni nostrae ea vice duximus specialiter reservandam etc. Postmodum vero dicta ecclesia per obitum ipsius Antonii episcopi, qui extra Romanam curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae celerem et felicem intendentes, ... post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te tunc episcopum Arien., consideratis grandium virtutum meritis, quibus personam tuam Altissimus insignivit etc., convertimus nostrae mentis intuitum. Intendentes itaque tam dictae Agien. ecclesiae quam gregi Dominico eiusdem salubriter et utiliter providere, te a vinculo, quo ipsi Arien. ecclesiae, cui tunc praeeras, tenebaris, de fratrum ipsorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes, te ad praefatam Agien. ecclesiam transferimus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem eiusdem Agien. ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo liberamque tibi dando licentiam ad praefatam Agien. ecclesiam transeundi etc. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis, VIII kalendas iunii, anno undecimo.
In eumdem modum archiepiscopo Creten., capitulo ecclesiae Agien., clero civ. et dioec. Agien.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°619., pp.267-268
-
Reg. Vat. t. 213 (Clem. VI a. 11, l. 2), ep. 2; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 96. Cfr. supra n. 519.
1 -
(a) Qui circa a. 1340 Philippo a. 1326 in episcopum Agien. promoto successisse videtur.
-
(b) Die 24 iun. 1352 S. P. eidem episcopo indulgentiam plenariam in art. mortis concedit (l. c. f. 331, ep. 113).