« bullarium-franciscanum-4988 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Ecclesiam Clariss. Arboren. (Arborea in ins. Sardinia) visitantibus indulgentias elargitur.1

  •  
    1351, iulii 12, Avinione.

  •  
    1351


  •  

    Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Splendor paternae gloriae etc. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii sororum sanctae Clarae Arboren. dioecesis ordinis eiusdem sanctae congruis honoribus frequentetur et ut Christifideles eo libentius causa devotionis ad ipsam confluant, quo ibidem uberioris dono caelestis gratiae conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in Nativitatis domini Iesu Christi, Epiphaniae, Resurrectionis Domini, Pentecostes, in quatuor principalibus beatae Mariae Virginis, in duodecim apostolorum et in eiusdem sanctae Clarae ac in sanctorum, sub quorum vocabulo altaria sita in ecclesia praefata sunt fundata, festivitatibus ac solemnitate omnium sanctorum monasterium ipsum devote visitaverint annuatim, unum annum et unam quadragenam, singulis videlicet ipsarum festivitatum ac solemnitatis diebus, quibus ecclesiam praefatam visitaverint, ut praefertur, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione IV idus iulii anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°593., p.259

  •  
    Reg. Vat. t. 209 (Clem. VI a. 10, l. 3, p. 2), ep. 698; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 106. Cfr. supra n. 187 et infra n. 699.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156901 (bullarium-franciscanum-4988), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156901 (mise à jour : 26/01/2021).