« bullarium-franciscanum-4901 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Ministro generali ord. Min. concedit facultatem recipiendi ad usum fratrum Min. duo loca citra et duo loca ultra montes.1

  •  
    1349, iunii 8, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio ‥a ministro generali et fratribus ord. Min.

    Gerentes ad vos et ordinem vestrum paternae dilectionis affectum, illa vobis libenter concedimus, per quae divinus cultus vesterque ordo incrementum suscipiant et salus proveniat animarum. Exhibita siquidem nobis pro parte vestra ac generalis capituli vestri ordinis petitio continebat, quod plures catholicae fidei professores desiderant et affectant aedificare loca sive assignare et donare de bonis suis pro aedificandis locis ad honorem Dei et beati Francisci et ad opus vestrum et ordinis supradicti. Quare pro parte vestra nobis extitit humiliter supplicatum, ut loca huiusmodi recipiendi et etiam aedificandi pro divino cultu et usu vestro vobis licentiam concedere de speciali gratia dignaremur. Nos itaque, volentes in hac parte benigne annuere votis vestris, recipiendi duo citra et duo alia loca huiusmodi ultra montes, de quibus fratribus vestri ordinis videbitur expedire, ac in eorum quolibet aedificandi et construendi domos, ecclesiam seu oratorium cum cimiterio, campanili, campana et aliis necessariis officinis ac in eis morandi, dummodo in quolibet dictorum locorum duodecim fratres dicti ordinis pro tempore moraturi decenter et congrue valeant sustentari, sine praeiudicio parochialis ecclesiae et alterius cuiuscunque, constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri prohibente, ne religiosi ordinum Mendicantium loca de novo recipiant absque sedis apostolicae licentia speciali, faciente plenam et expressam de prohibitione huiusmodi mentionem, nequaquam obstante, vobis auctoritate apostolica plenam et liberam tenore praesentium licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI idus iunii anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°506., p.230

  •  
    Reg. Vat. t. 194 (Clem. VI a. 8, f. 340, ep. 980).

    1

  •  
    (a) Guilelmo Farinerii in capitulo generali Veronae a. 1348 celebrato electo. Cfr. supra not. ad n. 458.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156814 (bullarium-franciscanum-4901), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156814 (mise à jour : 26/01/2021).