Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Thomam de Boiano ord. Min. ecclesiae Aquinaten. (Aquino in partibus Neapolitanis) praeficit in episcopum.1
-
1349, martii 30, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio Thomae de Boiano electo Aquinaten.
Creditae nobis dispensationis urgemur officio etc. Nuper siquidem ecclesia Aquinaten. ad eamdem Romanam ecclesiam nullo medio pertinente pro eo vacante, quod nos venerabilem fratrem nostrum Iacobum Bitontin. tunc Aquinaten. episcopum, extra Romanam curiam constitutum, ad Bitontinam ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum etc., nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae Aquinaten. prosperam et felicem ... intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam ... cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, apud nos de religionis zelo, litterarum scientia et aliarum multiplicium virtutum meritis fide dignorum testimonio multipliciter commendatum, convertimus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua, nobis et eidem fratribus nostris consideratione praemissorum accepta, praefatae Aquinaten. ecclesiae de fratrum ipsorum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione, III kalendas aprilis, anno septimo.
In eumdem modum capitulo et vassallis ecclesiae Aquinat., clero ac populo civ. et dioec. Aquinat., Ioannae reginae Siciliae.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°496., pp.-227
-
Reg. Vat. t. 188 (Clem. VI a. 7, l. 4, p. 1), ep. 178; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 52.
1 -
(a) Ille Thomas de Boiano postmodum dux et caput sectae Fraticellorum factus est, clam relicta sede sua episcopali, ita ut obiisse crederetur et ob id die 15 oct. 1354 novus episcopus Aquinaten. crearetur, qui quidem, cum error detectus esset, nonnisi administrator ecclesiae Aquin. (1357 maii 24) institutus, die autem 16 febr. 1358, deposito illo Thoma, « qui ecclesiam suam sponte deserens ad sectam prohibitam (Fraticellorum) se contulit pluribusque haeresibus se involvit », denuo in episcopum Aquinaten. promotus est. Cfr. infra n. 665 et 729 atque Archiv. für Litt.- u. K.-Gesch. IV, 95-104, ubi processus a. 1362 institutus contra illos Fraticellos, quorum caput praedictus Thomas episcopus, fautor autem praecipuus Ludovicus comes de Duracio erat, publici iuris est factus.