Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ioannem de Civitate Castellana ord. Min. ecclesiae Balneoregien. (Bagnorea) praeficit in episcopum.1
-
1348, decembris 15, Avinione.
-
1348
-
Dilecto filio Ioanni de Civitate Castellana electo Balneoregien.
Inter cetera, quae etc. Dudum siquidem, videlicet III nonas maii pontificatus nostri anno primo etc. ut supra n. 469. Postmodum vero ecclesia Balneoregien. dictae Romanae ecclesiae immediate subiecta, et quae in terris praedictis consistit, per obitum bonae memoriae Ioannisa episcopi Balneoregien., qui extra Romanam curiam decessit, pastoris solatio destituta, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae Balneoregien. ... intendentes, post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, litterarum scientia praedictum, morum gravitate conspicuum, in spiritualibus providum et temporalibus circumspectum, aliisque multiplicium virtutum meritis ... insignitum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua praefatae ecclesiae Balneoregien. de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione XVIII kalendas ianuarii anno septimo.
In e. m. capitulo ecclesiae Balneoregien. et clero ac populo civ. et dioec. Balneoregien.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°484., p.222
-
Reg. Vat. t. 187 (Clem. VI a. 7, l. 3), ep. 200; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 42.
1 -
(a) Cfr. supra not. ad n. 172.