« bullarium-franciscanum-4814 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Regem Franciae de canonizatione s. Ivonis presbyteri dioec. Trecoren. (tertio ordini s. Francisci adscripti) certiorem reddit.1

  •  
    1347, iunii 21, Avinione.

  •  
    1347


  •  

    Carissimo in Christo filio Philippo regi Franciae illustri.

    Ad spiritualis gaudii et consolationis augmentum patefieri regali excellentiae volumus per praesentes, quod nos super negotio canonizationis almi confessoris domini Iesu Christi, Ivonis videlicet, quondam presbyteri dioecesis Trecorensis, pro qua tua sublimitas instanter hactenus nos rogavit, in nomine Domini procedentes, die sextadecima praesentis mensis iunii (examinatione diutina, prolixa, provida et matura, sicut exigit tanti negotii arduitas, praecedente) praefatum sanctum, qui vitam sanctam piis exuberantem operibus, castigando et in servitutem redigendo carnem suam spiritui, non sine multis et magnis austeritatibus gessisse poenitentialibus, dum in humanis ageret, multorumque coruscatione miraculorum tam in vita quam post felicem ipsius transitum claruisse manifestis probationibus fuit repertus, praesente fidelis cleri et populi multitudine copiosa observataque solemnitate, quae consuevit in talibus observari, ad laudem et gloriam divini nominis, ad consolationem fidelium et maxime regni tui, de quo traxisse noscitur originem, ac tui et eiusdem regni exaltationem honoris, de consilio fratrum nostrorum canonizavimus et sanctorum catalogo adscribendum curavimus et ut sanctum deinceps a fidelibus venerandum ac festum ipsius die decima nona mensis maii, quo eius anima mole carnis exuta caelos petens cum stola gloriae coelestibus civibus est coniuncta, statuentes a fidelibus annis singulis celebrandum. Ad ipsum quidem sanctum ingentem devotionem gerit partium istarum populus, et iam multi ad ipsius suffragia devotis orationibus et emissis votis in humilitate spiritus recurrentes exinde sanitatem et alia remedia super suis iustis petitionibus reportarunt et reportare non desinunt incessanter. Ex his nempe tibi, fili carissime, adaugeri debet procul dubio magnae spiritualis laetitiae incrementum et inde teneris Deo assurgere ad gratiarum devotas et humiles actiones, qui tibi talem de regno tuo, in quo etiam corpus requiescit eiusdem, patronum et intercessorem in sua curia caelesti concessit, ad quem super tuis necessitatibus, ut divinam tibi propitiationem apud regem aeternum, qui omnia palmo concludit, obtineat, recurrere poteris, sicut credimus, confidenter. Dat. Avinione XI kalendas iulii anno sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°419., pp.-200

  •  
    Reg. Vat. t. 141 (secr. Clem. VI a. 6), ep. 58; Wadd. l. c. ad a. 1347, n. 15. Cfr. infra n. 470 et 502, ubi de eius translatione agitur.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156727 (bullarium-franciscanum-4814), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156727 (mise à jour : 26/01/2021).