Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Fratribus Min. castri Cellini (Cellino in cust. Adriensi prov. Pennensis) concedit facultatem se transferendi ad alium locum magis tutum.1
-
1345, aprilis 1, Avinione.
-
1345
-
Dilectis filiis guardiano et fratribus ordinis Minorum castri de Cellino Pennen. dioecesis.
Quanto vester ordo inter alios ordines insigni gratia meritorum, praerogativa virtutum ac honestatis eminentia tamquam religionis speculum et exemplar conspectiori rutilat claritate, tanto vobis libentius illa concedimus, per quae sublatis impedimentis quibuslibet ad divini nominis laudem et gloriam cum quiete animi possitis in observantia mandatorum Domini gloriari. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod locus vester, quem in castro Cellini Pennen. dioecesis obtinetis. a prima sui fundatione constructus extitit in quodam loco pendenti et de terra nimis mobili quodque propter lamas, quae ob pluvias occurrerunt hactenus et frequenter occurrunt, et potissime propter quamdam lamam valde magni spatii, quae ibi fuit, non est diu, magna pars horti vestri est destructa, muri tam aedificii quam ecclesiae et aliarum domorum vestrarum sunt aperti, ita quod, nisi subveniatur vobis de remedio opportuno, metu ruinae cogimini derelinquere locum ipsum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut vobis mutandi dictum locum in alia parte dicti castri, in qua tute et absque mortis periculo possitis, prout desideratis, debitum Domino reddere famulatum, licentiam concedere dignaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ut locum ipsum in alia parte dicti castri, in loco decenti et honesto, ubi tute et absque mortis periculo debitum possitis Domino reddere famulatum, mutare licite valeatis, sine iuris praeiudicio parochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius alieni, fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quibusvis aliis constitutionibus nequaquam obstantibus, vobis plenam et liberam auctoritate praesentium licentiam elargimur: proviso, quod ecclesia et coemeterium dicti vestri prioris loci ad clericos alios seu laicos sicut hereditas minime transferatur, sed in dicta ecclesia unus presbyter pro divinis inibi celebrandis officiis deputetur. Nulli ergo etc. Datum Avinione kalendis aprilis anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°307., p.159
-
Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), ep. 681; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 80.
1